The Abraham Cowley Text and Image Archive

Cowley's Prose Notes--Plantarum Libri Sex

from Poëmata Latina (1668); editor's copy

I have left the notes more or less topically clustered as they first appeared in Plantarum Libri Duo (1662) and Poëmata Latina (1668); the old note-numeration appears after links to the line-numbered Latin (Philological Museum) and the 1689 English paraphrase. To ease online word-searches accents and diphthongs have been dropped and J/j have been changed to I/i; otherwise apart from some obvious corrections I retain the orthography of the copy-text (1668). To read unicode Greek in IE Explorer, choose a suitable font via Tools -> Internet Options, e. g. Palatino Linotype or Arial Unicode MS; for the latter you must also select View -> Encoding -> Unicode (UTF-8).

I

1.16 [E.] 1. Versibus, i. e. Ordinibus.
1.25 [E.] 2. Cum Sol intrat signum Arietis. Ad Colchos, i. e. ad populos septentrionales; hi autem præ caeteris nominantur, quod Aries ille ex Colchide in coelum pervenisse dicitur, ibique vellus eius Aureum a Phryxo consecratum est.
1.39 [E.] 3. Vulgo Iovis cognomen, sed per initia Idololatriae Iupiter et Sol distincta Numina non fuerunt; quod etiam confirmatur ex nominis huius derivatione: sed tamen tollendae ambiguitatis gratia, Epitheton Flavi additur.
1.42 [E.] 4. Vetonica, Vettonica, vel Vectonica. Ubi licet antepenultima (ut et in Betonico) a Sereno corripiatur; tamen quia penultima in Vettones, seu Vectones, a quibus Herbae nomen sine dubio deductum est, a Lucano, cuius multo potior est autoritas, producitur, tutius videtur hunc quam illum sequi. Luc. libr. 4.
    Vectonesque leves----
1.53 [E.] 5. Antonius Musa, Augusti Medicus.

1.57 [E.] 1. Vetonica, vel Betonica. Anglice Betony. Vettones in Hispania eam (invenerunt) quae Vettonica dicitur in Gallia, in Italia autem Serratula, a Graecis Cestron aut Psychotrophon, ante cunctas laudatissima. Exit anguloso caule cubitorum duum, spargens folia fere Lapathi, serrata, semine purpureo. Folia siccantur in farinam plurimos ad usus. Fit vinum ex ea et acetum stomacho et claritati oculorum: tantumque gloriae habet, ut domus in qua sata sit tuta existimetur a piaculis omnibus, Plin. lib. 25.8. Itaque Italice proverbiali elogio dicitur aliquis Tot virtutes habere quot Vettonica, scilicet Innumeras. Calida et sicca existimatur recessu secundo, incidendi detergendique vi praedita.
1.63 [E.] 2. Cerebrum vel odore solo recreat, Fernel. Et alibi, Cerebrum mire levat.
1.73 [E.] 3. Morbus Comitialis, ἱερὸν νόσημα vel quod a Diis immitti crederetur, (et sane in Historia Evangelii Daemoniis attribui videtur;) vel quod non nisi divina ope sit curabilis, unde veteres incantationibus eam exigere tentabant; vel quod divinam hominis partem occupet; vel quod sit Magnus (unde et Herculeus morbus vocatur) Ἱερόν qu. τὸ μέγα vel quod Detestabilis, ut Auri sacra fames. Comitiales sanat Vettonicae in Oxymelite drachma, Plin. lib. 26.11. Comitialibus furiosisque medetur, Fernel.
1.74 [E.] 4. Quicquid fulmine tactum sub religione mansit, donec ad prodigii procurationem Ovis bidens immolaretur, vel, ut alii volunt, binae pecudes, unde Bidental dictum est.
An quia non fibris ovium Ergennaque iubente    
Triste iaces lucis evitandumque Bidental,
Persius.
1.75 [E.] 5. Ad vertigines, omnesque Capitis morbos, vel quae a Capite proveniunt, Vettonica praescribitur.
1.78 [E.] 6. Inflammatio.
1.79 [E.] 7. Paralysin serpentiaque membra persanat, Fernel.
1.81 [E.] 8.    Mortua quinetiam iungebat corpora vivis,
    Componens manibusque manus atque oribus ora,
    Tormenti genus------
    Virg. de Mezentio.
1.83 [E.] 9. Lethargus.
1.87 [E.] 10. Contra Insanias Vettonica bibitur, Plin. lib. 26.11.
1.89 [E.] 11. Tremor. Haec dicuntur ex clarissimi Glyssonii nostri sententia (quam veram esse arbitror) de succi nutritii per nervos distributione, quam vide in nobilissimo illius opere de Anatomia Hepatis. Utilissima Vettonica nervis discurrentibus per scapulas humeris, spinae, lumbis, pota, ut in iecinore, Plin. lib. 26.11. Nescio quamobrem non omnibus dixerit, nam quae Cerebro conferunt ea omnia Nervos omnes iuvant.
1.97 [E.] 12.Aen. lib. 8.
1.97 [E.] 13. Thetis Achilli Iliad. 18.
1.99 [E.] 14. Virg.
    Divinum clypeum informans unum omnia contra
    Tela Latinorum----
1.107 [E.] 15. Tussis, Asthma, Phthisis. Vettonica Phthisicis ecligmate cum melle fabae magnitudine, Plin. l. 26.11. Ad lateris et pectoris dolores Vettonicae farina bibitur ex aqua calida, Id. cap. 7. Vettonica obolis tribus in aqua contra purulentas contraque cruentas excreationes, Id. cap. 5. Stomacho et Dyspnoeae medetur Vettonicae tusae pondo, libra mellis Attici, semuncia ex aqua calida, quotidie bibentibus, Id. cap. 7. Pulmonis, Iecoris, Lienisque vitia expurgat, Fernel.
1.112 [E.] 16. Spongiosos poros pulmonum.
1.115 [E.] 17. Quartanis Vettonicae drachmam in aquae mulsae cyathis tribus, Plin. l. 26.11. Bibitur in horroribus Vettonicae farina, quae omnes horrores coercet, Ib. Siccis etc. quae nempe ex Melancholia adusta orta creditur.
1.116 [E.] 18. Praecipua Hydropis species, ab Ἀσκός, Utris. Hydropicis Vettonicae drachmae duae in duobus cyathis vini aut mulsi, Plin. ib.
1.117 [E.] 19. Cruditates quae nauseam faciunt digerit Vettonica; eadem pota a coena concoctionem facit, in oxymelitis cyathis tribus drachmae pondere, et crapulam discutit, Id. c. 11. Vettonica alias gravis stomacho, vitia tamen sanat pota vel foliis commanducata, Cap. 7. Faciles praestat Vomitiones Vettonicae radix, Hellebori modo, 4 drach. in passo aut mulso, Ib. Sistit vomitionem Vettonicae farina ex aqua, abstergit fastidia cruditatesque digerit, Ib. Betonica crudorum concoctionem adiuvat; datur acidum ructantibus et stomachicis; dolorem capitis ex ventriculi sympathia sedat, Fern. Stomacho laboranti prodest, eiusque concoctionem iuvat, Id.
1.119 [E.] 20. Tormina Ventris. Caeliacis in vino austero datur. Tormina discutit quodcunque Panaces et Vettonica, Plin. l. 26 c. 8.
1.121 [E.] 21. Icterus, Morbus Regius. Impugnatur Centaureo poto, Vettonica, etc. Id. cap. 12. Regium morbum sanat, omnibus denique obstructionibus expediendis et cum febre et sine febre accommodatissima, Fernel.
1.122 [E.] 22. Vesicae malis contraque calculos auxilio est Vettonica. Ad Calculos quidam Vettonicam et Verbenacam et Millefolium aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent, Plin. l. 26.8. Renum lapides exterit, Fernel.
1.123 [E.] 23. Menses ducit, Fernel. Vettonica drachma in vini cyathis tribus bibitur contra omnia vulvarum vitia, aut quae a partu fiunt, Plin. l. 26.15.
1.125 [E.] 24. Vettonica utilis praegnantibus, et quibus alba sordida illuvies ex utero manat, Fernel.
1.127 [E.] 25. Vettonicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem (sanguinem) Plin. l. 26.13. Sed et ad sistendam quamcunque sanguinis fluxionem, nisi mensium, efficax est.
1.131 [E.] 26. Betonica uterum expurgat, et nihilominus corroborat, et conceptum retinet, Fernel.
1.135 [E.] 27. Podagricis inter caetera passim praescribitur, itemque Ischiadicis.
1.137 [E.] 28. Morsibus imponitur Vettonica praecipue, cui tanta vis perhibetur, ut inclusae circulo eius Serpentes ipsae sese interimant flagellando: datur ad ictus semen eius denarii pondere cum tribus cyathis vini, vel farina drachmis tribus sextario aquae imponitur, Plin. lib. 25.8. Potu omnia mala medicamenta exigit per alvum Vettonicae semen in mulso aut passo, vel farinae drachma in veteris vini cyathis quatuor; vomere cogendi atque iterum bibere. Iis qui quotidie gustent eam nulla nocitura mala medicamenta tradunt, Id. cap. 10.
1.143 [E.] 29. Ad omnes corporis dolores succum Vettonicae, Id. l. 26.11.
1.145 [E.] 30. Lassitudinem discutit.
1.150 [E.] 31. Pota colorem plumbeum corporis privatim emendat, gratioremque reddit, Plin. l. 26.11.

1.161 [E.] 1. Capillus Veneris, sic primo, ut arbitror, ab Apuleio nominatus; nam Plinius Veteresque Adiantum appellant. Si Plantis Πολυωνυμία non sit minus honorifica quam Diis olim existimata est, profecto haec nostra honoratissima est. Graece dicitur Ἀδίαντον, πολύτριχον, καλλίτριχον, Ἐβενότριχον Latine, Capillus Veneris, Adiantum, Polytrichum, Callitrichum, Terrae Capillus, Cincinnalis, Capillaris, Crinita, supercilium Terrae, Coriandrum putei; Anglice, Maiden-haire, Venus-Haire, Our Ladies Hair. Pluresque aliae species ad hoc genus referri possunt: ut ruta Muraria, vel Adiantum album (White Maiden-hair;) Trichomanes, quod raritati capillorum medeatur (English Maiden-hair;) et Polytrichum aureum, vel Adiantum aureum, vel Muscus Capillaris. Virtutes autem quae ei attribuuntur etiam Nominibus longe numerosiores sunt, quarum paucae hic delibantur.
1.165 [E.] 2. Ramuli nigro colore nitent, foliis Filicis, ex quibus inferiora aspera et fusca sunt, Plin. l. 22.21.
1.167 [E.] 3. Propter communem nominis notationem.
1.174 [E.] 4. Quidam Callitrichon vocant, alii Polytrichon; utrumque ab effectu: tingit enim capillum, et ad hoc decoquitur in vino cum semine Apii, adiecto oleo copiose, ut crispum densumque faciat: defluere autem prohibet, Plin. Ib.
1.186 [E.] 5. Semper virescit, nunquam floret.
1.187 [E.] 6. Aliud Adianto miraculum, aestate viret, bruma non marcescit: Aquas respuit; perfusum mersumque sicco simile est, tanta dissociatio deprehenditur, unde et nomen a Graecis, (nempe ὅτι οὐ διαίνεται non madescit) alioqui frutici Topiario. Umbrosas petras parietumque aspergines ac fontium maxime specus sequitur, et saxa manantia; quod miremur, cum aquas non sentiat, Plin. Ib.
1.201 [E.] 7. Urinam cient----Decoctum ex his prodest suspiriosis, et iecinori, et lieni, et felle suffusis, et Hydropicis: stranguriae illinuntur et renibus cum absynthio: secundas cient et Menstrua, Plin. ib.
1.208 [E.] 8. Fuit haec Berenice (nam plures eo nomine Aegypti Reginae fuerunt) Ptolemaei Philadelphi et Arsinoes filia, quae Ptolemaeo Euergetae fratri suo nupsit; qui cum paucis diebus a Nuptiis expeditionem in Asiam suscepisset, Berenice crinem se detonsuram vovit si salvus rediisset: cuius voti damnata abscissam comam in Templo Veneris consecravit: quae cum postridie non apparuisset, aegre id ferenti Ptolemaeo Conon Mathematicus (gratiam eius captans) inter sidera relatam affirmavit, septem ei ad caudam Leonis stellas ostendens figura nomineve non antea donatas. Vid. Eleg. Catul. de Coma Berenices.

1.211 [E.] 1. Nostri qui nunc sunt Herbarii Elelisphacon Graece, Latine Salviam vocant, etc. Plin. lib. 22.25. Sed puto Ἐλελίσφακον unam tantum speciem σφακοῦ, i. Salviae, esse, forte sylvestrem. Salvia cerebrum idcirco iuvat et corroborat, quod illi totius substantiae similitudine familiaris sit, Fernel. Id. lib. 5 de Meth. Med. Salvia calida primo, sicca secundo: quae angustiore folio, efficacior habetur; ea leniter astringit, et emanantem sanguinem cohibet, Ventriculum atque Cerebrum corroborat, torpentem appetentiam excitat; peculiariter autem Nervos firmat, eorumque vitiis omnibus medetur, in idque vires obtinet Castoreo finitimas.
1.213 [E.] 2. Quia inter praecipua medicamenta habetur quae Memoriam confirment.
1.215 [E.] 3. Memoriae, Musarum Matri merito dictae.
1.251 [E.] 4. Salvia confortat Nervos, manuumque tremorem
    Tollit----
Salernitan. Iidem honorificentissime de hac herba, et, pro talibus Poetis, etiam Poetice, rogant,
    Cur moriatur Homo cui Salvia crescit in horto?
1.259 [E.] 5. Agrippa eam sacram herbam appellavit, et scripsit Leaenas eam manducare ad partus facilitatem. Aetius dicit, Gravidae Mulieres si fluidaeque laxaeque sint, ea utilissime vescuntur; nam Conceptum retinet, et vitalem reddit. Aiunt in Copto Aegypti post saevas pestilentias ab his qui superfuerunt ad eius succum bibendum Mulieres coactas fuisse, plurimosque fructus inde productos, Heurnius.

1.271 [E.] 1. Melissa, Meliphyllum Virg. Melissophyllum et Melittis Plin. quibusdam Apiastrum, quorum eadem omnibus origo nominum, quod sit herba apibus gratissima. Citrago etiam dicitur, ab odore. Citrago, quae et Melissophyllon, calida siccaque recessu primo, demulcet quoque atram bilem; confert ad timores et tristitias quae occasione nulla ex atra bile suscitantur, laetaque facit somnia,simul quoque aliquantum deterget, Fern. Et idem alibi, Melissophyllum syncopen ex frigida causa, moerorem tristitiamque excutit. Rases (referente Heurnio) ait, Melissa animi hilaritatem, coloris amoenitatem et iucunditatem, bonamque coctionem creat, et canitiem retardat. Qua de causa vino indi solet. Multis aliis facultatibus celebris est, sed hic de hac una agitur. Anglice Baume.
1.277 [E.] 2. Qui Signaturas rerum consectantur, observant Melissae folia Cordis figuram referre.
1.294 [E.] 3. Melissophyllo sive Melittide si perungantur alvearia, non fugient Apes; nullo enim magìs gaudent flore: copia istius examina facillime continentur. Idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et araneorum, item Scorpionum, etc. Plin. lib. 21 cap. 20. Unde Virgil. alvearia ea illini iubet;
    ----Huc tu iussos insperge sapores,
    Trita Meliphylla et Cerinthae ignobile gramen,
Georg. 4.

1.303 [E.] 1. Cochlearia a figura Cochlearis nomen mutuatur, peculiariter Scorbuto dicata, et providentia Divina in iis regionibus abunde crescens ubi hic Morbus grassatur. Quem inferioris Saxoniae incolae Scorbock, aut Scorbuck, a torminibus ventris appellant, unde Nomen Scorbuti. Angl. Scurvy, et herba, Scurvygrasse.
1.305 [E.] 2. Licet Graecis innotuisse videatur hic Morbus, nam eum exacte describit Hippocrates in Lienis morbis; tamen ita infrequens fuit in Graecia, ut proprium ac peculiare nomen nullum nactus sit.
1.309 [E.] 3. Tanta morborum et symptomatum farrago in hoc morbo concurrit, ut vix alius sit tam πολύμορφος, et qui sub tot morborum speciebus latitet. Sennertus eum autem sic definit: Est prava quaedam corporis nutritio vel Cachexia ab humore melancholico peculiari modo corrupto orta, coniunctam habens crurum debilitatem et maculas, gingivas tumidas et sanguinolentas, dentium laxitatem, et plura alia symptomata.
1.341 [E.] 4. Cochlearia facile primas inter ista medicamenta tenet, et malo huic peculiariter adversatur, ut longa experientia docuit; Sale enim volatili acri cum amaritudine coniuncta abundat, unde aperit, penetrat, crudos illos et crassos humores volatiles reddit, discutit, per urinam et sudores expurgat, viscera roborat, Id.
1.357 [E.] 5. Eadem esse creditur a quibusdam ac Britannica Plinii, quod abunde in hac Insula nostra crescat.

1.371 [E.] 1. Κασσύθα (quae veteribus Graecis ignota) a κασσύω Consuo, quia quasi filis quibusdam herbas implicat; unde et Epilinum (quae maxime celebris est Cassythae species) vocatur λινόδεσμος, Vinculum Lini. In officinis Cuscuta dicitur. Angl. Dodder. Cassytha primo ordine calida, sicca secundo, amaroris astrictionisque particeps, Melancholiam tum herba tum semine proprie incidit atque detergit, obstructum Lienem expedit, deinde et Iecur, arquatumque nigrum et febres lentas diuturnasque pellit, quandoquidem venas omniaque vasa a putridis humoribus expurgat, servato Ventriculi et reliquorum viscerum robore, Fernel.
1.394 [E.] 2. Neque enim nomen mutuatur ab arbore quam amplexatur, sed ubique nomen Hederae retinet, quod Cuscuta non facit.
1.399 [E.] 3. Quae Thymo se implicat Epithymum vocatur, quae Thymbrae Epithymbrum, quae Urticis Epiurtica, quae Rubo Epirubus, etc. nec tantum nomen adsciscit plantae cui inhaeret, sed et virtutes eius participat.
1.401 [E.] 4. Cum Apollo a fatis impetrasset, ut Admeto Regi produceretur vitae terminus, siquis pro eo diem obire vellet, Uxor Alceste conditionem accepit, vicemque eius ipsa subiit.
1.401 [E.] 5. Evadne Martis et Thebes filia, quae sese in mariti sui rogum proiecit.
    Turbine quo sese charis proiecerit audax
    Ignibus Evadne, fulmenque in pectore toto
    Quaesierit----
Statius.
1.407 [E.] 6. Hepatis et Lienis infarctus expedit, ustam ex bile melancholiam eluit, etc. Heurnius.

1.415 [E.] 1. Absinthii genera sunt plura: Santonicum appellatur a Galliae civitate, Ponticum a Ponto, ubi pecora pinguescunt eo, atque ob id sine felle reperiuntur; neque aliud praestantius, multoque Italico amarius: sed Medulla Pontici dulcis. De usu eius convenit dicere, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, etc. Plin. lib . 27.7. ubi totum caput enumerandis eius virtutibus impendit. Fernel. breviter in hunc modum: Absinthium calidum primo gradu, siccum secundo, astringens, amarum et acre, excalfaciens pariter et detergens, roborans et desiccans: eius decoctum stomachum corroborat, bilem eique inhaerentem pituitam detergit, vacuatque tum per alvum tum per urinas. Hinc morbo regio correptos sanat, malaciam stomachi et inflationes discutit, appetitum excitat, nauseam arcet, lumbricos pellit. Comae, folia et semen usurpantur; sed succus stomacho infensus, etc.
1.420 [E.] 2. Urinam ac Menses cient tres quatuorve ramuli cum Galli Nardi radice una cyathis aquae sex--Menses privatim cum melle sumptum et in vellere appositum, Plin. Ib. Abstergit etiam uterum.
1.429 [E.] 3. Putor ex corruptis aquis.
I.433 [E.] 4. Astringit stomachum, bilemque detrahit--Malaciam stomachi et inflationes discutit cum Sili et Nardo Gallico, aceto exiguo addito--Fastidia abstergit, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit, cum ruta et pipere et sale--Stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, Plin. Ib.
1.438 [E.] 5. Qui Augiae stabulum purgavit.
1.448 [E.] 6. Non est Dea nescia nostri
    Quae dulcem curis miscet Amaritiem,
Catul.
1.468 [E.] 7. Absinthium quod in venis biliosum est per urinas expurgat, Fernel.
1.487 [E.] 8. Ventris animalia pellit, Plin. Ib. unde et Anglice nomen obtinet.
1.511 [E.] 9. Sacris Pop. Romani celebratur peculiariter: siquidem Latinarum Feriis quadrigae certant in Capitolio, Victorque Absinthium bibit. Credo sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus, Plin. Ib.

1.517 [E.] 1. Nymphaea Heraclia Plin. Mater Herculana Apuleio, aliis Alga palustris, Papaver palustre, Clavus Veneris, in officinis aliquando Nenuphar, Anglice Water-Lily. Nymphaea nata traditur a Nympha Zelotypia erga Herculem mortua, quare Heraclion vocant; aliqui Rhopalon, a radice Clavae simili, etc. Plin. l. 25.7. Nescio qua authoritate ductus Calepinus hanc Nympham Deianiram fuisse asserit, sic enim ait, Quod Deianira audiens, (nempe mortem Herculis, cuius ipsa autor innocens fuit) dolore percita Herculis Clava se interfecit, ex cuius sanguine postea nata est herba quae Nymphaea et Heraclion dicitur. Haec ille; quem secutus non sum, cum quod Ovidius, cum mortem Herculis narrat, istius fabulae non meminit, tum quod vix satìs convenire cum Plinii verbis videatur: nam Deianira neque proprie Nympha appellari potest; neque Zelotypia, sed dolore mortua est. Utcunque se res habet, licere mihi existimavi fabulam pro voluntate mea concinnare.
1.565 [E.] 2. Marcellus eam Clavam Herculis appellat.
1.569 [E.] 3. Duo sunt genera, quorum unius flos luteus, alterius candidus est.
1.580 [E.] 4. Eos qui biberint eam duodecim diebus coitu genituraque privari, Plin. ib. Venerem in totum adimit Nymphaea Heraclia semel pota in quadriginta dies. Insomnia quoque Veneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. Illita quoque radix genitalibus inhibet non solum Venerem, sed affluentiam geniturae; ob id corpus alere vocemque dicitur, Plin.
1.587 [E.] 5. Illita maculas omnes et vitia tollit----Alopecias emendat Nymphaeae et Cicutae radix, si una tritae illinantur, Id.
1.593 [E.] 6. Nymphaea tota refrigerat ordine secundo, eius radix atque semen exiccat, flos humectat; isque naribus ac fronti admotus, capitis ex bile dolorem lenit, somnum conciliat, sumptusque omnem extinguit ardorem, Fernel.

1.607 [E.] 1. Asplenon multis nominibus notescit. Graece Ἀσπλήνιον (quod splenem diminuat) σπλήνιον, σκολοπένδρον, (propter similitudinem Scolopendrae vermis) Ἡμιόνιον, et Theophr. πτέρυξ (quod ex filicum genere videatur esse) Lat. Splenium, Scolopendrium, Scolopendra, Mala Herba, et Ceterach pharmacopolis. Anglice Spleen-wort, Milt-wast. Asplenum sunt qui Hemionium vocant, foliis trientalibus multis, radice limosa, cavernosa sicut filicis, candida, hirsuta. Nec Caulem nec Florem nec Semen habet. Nascitur in petris parietibusque opacis, humidis; laudatissima in Creta, Plin. lib. 27.5.
1.622 [E.] 2. Huius foliorum iure in aceto decocto per dies quadraginta poto Lienem absumi aiunt, Ib. Ille dubitanter; audacius Fernel. Nulla saporis insuavitate folio solo Lienem diebus quadraginta absumit, foedamque ex obstructione colorem detergit, atque calculos etiam in vesica comminuit. Et alibi, Syrupus Scolopendrii crassam terrenamque Melancholiam extenuat, mollit, fluxamque reddit, Lienem obstructione liberat, tumentemque solvit; Melancholiae, diuturnisque febribus apprime utilis.
1.649 [E.] 3. Vitruvius ait in Creta, ubi magna copia nascitur Asplenum, Porcos ἀσπλήνας, i. e. sine splene, inveniri. Dicuntur et Asini splene laborantes eodem sese curare.

1.659 [E.] 1. Divus certe Augustus Lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia Musae Medici, Plin. lib. 19.8.
1.666 [E.] 2. Lactuca tum admota tum sumpta cum cibo acres demulcet humores, desipientiam sedat, vaporisque suavitate somnum conciliat, idque blande et citra offensionem ullam, Fernel. Et alibi, Frigida est initio tertii, humida secundo, idque simpliciter, citra astrictionem aut ullius qualitatis excessum, crudaque estur; aquae frigidae modo refrigerat, ventriculi et praecordiorum aestum compescit, bilem fervidioremque sanguinem fraenat: neque tamen ut aqua emollit, aut ventriculi praecordiorumve robur solvit; sed nulla offensione pro succo fervido temperatiorem profert, eumque benignum ac probum. Ea temperatione somnum accersit, Veneris insomnia coercet; ad quae etiam eius semen usurpari solet.
1.669 [E.] 3. Quidam Eunuchion vocant, quia haec maxime refragetur Veneri. Est quidem natura omnibus refrigeratrix--Peculiares earum vires somnum faciendi, Veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi, etc. Semine trito ex vino poto libidinum imaginationes in somno compesci, Plin.

1.691 [E.] 1. Anglice Eye-bright. Veteribus ignota erat. Herba Oculorum usibus, iisque (quod sciamus) solis a Natura destinata: eos autem mirifice et super alia omnia iuvans.
1.731 [E.] 2. Epiphora, sive salsus et acris humor e vertice et sincipite lacrymarum specie defluens.
1.735 [E.] 3. Ophthalmia, sive Lippitudo Celso, Inflammatio adnatae tunicae a sangine acri et bilioso orta, cum rubore, ardore et lacrymis, et magna distensione Venarum.
1.739 [E.] 4. Suffusio,Ὑπόχυσις, Humoris praeter naturam vel in pupilla vel inter Rhagoidem Tunicam et Crystallinum humorem concretio. Principio Fumi tantum et vapores obversari ante oculos videntur; postea Muscae et alia simulachra, pro diversa figura suffusionis.
1.743 [E.] 5. Leucoma, Albugo, alba macula in Cornea, tandem totam occupans et obcaecans.
1.747 [E.] 6. Tumor inter maiorem oculi angulum et radicem nasi, qui nondum ruptus Anchilops vocatur, ruptus aegilops.
1.747 [E.] 7. Carcinomata, Cancri, tumores duri, inaequales, cum dolore (quo distinguuntur a Schirris) ab atra bile nati, qui aliquando in ipso oculo oriuntur.
1.748 [E.] 8. Vesicae parvae aqua plenae ab acri et seroso humore ortae, a ferventis aquae bullis, quae φλύκταιναι vocantur, similitudinis causa nominatae, quae in cornea et adnata tunica frequenter ebulliunt.
1.748 [E.] 9. Velut ex igne facta crustulosa ulceratio nigro oculi adveniens.
1.750 [E.] 10. Σύριγξ, κόλπος, sinus angustus et longus in quo fistulam repraesentat, aegilopa consequens.
1.755 [E.] 11. Arnoldus de Villa nova, Libr. de Vinis.

1.771 [E.] 1. Vesicaria, Halicacabus, Alkakengi Arabibus, Anglice Winter-Cherries. Siqua planta Signaturam officii sui a Natura impressam gerat, haec profecto illa est, cuius fructus et Vesicam et Calculum in ea conclusum manifeste refert. Est autem e Solanorum (στρύχνων) genere: Quorum alterum (inquit Plin. lib. 21.31) cui acini coccinei, granosi folliculi, Halicacabum vocant; nostri autem Vesicariam, quoniam Vesicae et Calculis prosit.
1.795 [E.] 2. Frutex est surculosus verius quam Herba, folliculis magnis latisque et turbinatis, grandi intus acino, qui maturescit Novembri mense, Ib.

1.831 [E.] 1. Rorella, Ros Solis, Rorida, et corrupte apud vulgus Rosa Solis, Anglice Sun-dew. Quae nomina sortita est quod, magno naturae miraculo, Rore semper madescat, et tum maxime cum Sol ferventissimus est, quasi ab ipso sole Ros in eam dilaberetur: itaque meridie colligi iubent. Alio nomine Anglice Lust-wort appellatur, quia pecudes ex illius esu incendi libidine credunt. Veteribus nota non erat, itaque Graecum (misella) nomen non habet. Ex ea liquor ille fit satìs vulgaris, multique usus, Rosa Solis dictus; nam et omnibus affectionibus Cordis ac Pulmonum auxiliatur, et corpus tabescens reficit restauratque. Folia illi rotunda cavaque, subviridia, sed operta lanugine purpurea, pediculo etiam rubro et lanuginoso inhaerentia, semper liquore vel lentore potius quodam tincta, interque ea parvuli rubicundi caules exsurgunt, quasi clavos quosdam candidos pro flore ferentes, in quibus semina continentur; radix capillaris. Aqua ex ea stillatitia flavi coloris est, eoque argentum tingit, si immergatur.
1.855 [E.] 2. Duo Ventriculi Cordis.
1.857 [E.] 3. Virg. Eclog. 3.
    ----Pocula ponam
    Fagina, coelatum divini opus Alcimedontis.
Quod nomen Ἀλκιμέδοντος non minus quam ὑψιμέδοντος, quod Homero frequens est, Deo convenit.

1.873 [E.] 1. Κυκλάμινος, Ἰχθυόθηρον (quod pisces devoratum necet) Cyclaminus, vel Cyclaminum, Tuber Terrae, Rapum Terrae, Umbilicus Terrae, Malum Terrae (quod nomen Aristolochiae frequentius attribuitur) Rapum porcinum, Orbicularis, et in officinis vocatur Cyclamen, Panis Porcinus, Artamita, Angl. Sow-bread. Folia habet minora quam hedera, nigrioraque, et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus purpureis, radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro. Nascitur in umbrosis: nostris Tuber terrae vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta. Amuletum vocant, Plin. libr. 25.9. Et, In vepribus nascitur Cyclaminum; Flos ejus Colossinus in coronas admittitur.
1.874 [E.] 2. Sistit profluvium Naris, atque ejusdem aperit Venas Haemorrhoidas succus in lana applicatus.
1.875 [E.] 3. Nomina Jani, Ovid. Fast. 1. Quod,
    Omnia sint ejus clausa patentque manu.
1.877 [E.] 4. Ipsum olus quo Vitis fugatur adversum Cyclamino arescit, Plin. lib. 24.1.
1.887 [E.] 5. Ἀπὸ τοῦ κύκλου, a circulo, quia et folium et radix rotunda sunt.
1.889 [E.] 6. Panis Porcinus, quod a porcis mire appetatur.
1.895 [E.] 7. Cyclamini radix vel per se vel ex aceto vel cum melle sanat manantia ulcera, et contra steatomata efficax, Plin. l. 26.14.
1.896 [E.] 8. Qualis est Ulcerum mollities.
1.897 [E.] 9. Vari, tumores duri et exigui ex frigido crassoque humore quasi in callum concreti.
1.897 [E.] 10. Panus, Phlemone in adenum locis emergens.
1.898 [E.] 11.Neque ex pituita, ut Oedemata (quorum etiam quaedam Hydroa vocantur) neque ex Bile proveniens.
1.899 [E.] 12. Ambusta sanantur radice Cyclamini cum Aizoo, Plin. 26.12.
1.901 [E.] 13. Pustulae, Variolae, Morbilli.
1.902 [E.] 14. Subnigrae aut fulvae faciei maculae.
1.903 [E.] 15. Angl. Morphew; cujus tres species, Alphus, Melas, Leuce.
1.903 [E.] 16. Ἢφελις Celso cum ε scribitur, et significat asperitatem quandem mali coloris; hic autem intelliguntur Ἐφήλιδες Galeni et Hippocratis, quae sunt maculae a Sole, ab Ἣλιος.
1.907 [E.] 17. Gerardus nostras, Herbarius diligentissimus, dicit se experientia comprobasse, folia Cyclamini pudendo immissa facilem partum reddere: Alii, Radicem etiam adalligatam id praestare.
1.909 [E.] 18. Icterum sanat, qui et Aurigo dicitur, et Morbus Regius, forte ab Auro Rege Metallorum. Cyclaminus calida et sicca tertio gradu; radix in usu est; Incidit, terget, aperit digerit resolvitque, Lienis durities et tumores fotu aut illitu persanat: tum recens tum aridus arquatum sistit, et biliosum sudorem ciet, Fernel.
1.911 [E.] 19. Haemorrhoidas aperit.
1.913 [E.] 20. Bilem et pituitam purgat.
1.915 [E.] 21. Ad Hypochysin et caliginem Cyclaminon in pastillos diluunt, Plin. lib. 25.12. Meteora, nempe Albuginem, qui crassus est et albus in cornea Meteori instar concretus humor; item alia mala Oculorum, quaedam frigidorum, alia calidorum Meteororum similia. Cum melle infunditur.
1.917 [E.] 22. Medetur Podagrae, et membris luxatis, et pernionibus, etc. Plin. Ib.
1.919 [E.] 23. Cyclamini radicibus cum melle omnia corpori infixa extrahuntur, Plin. lib. 26.14.
1.921 [E.] 24. Ex vino bibitur denariorum duum pondere contra serpentes omnes, Id. lib. 25.9.
1.923 [E.] 25. Suum tamen venenum ei est, traduntque, si praegnans radicem transgrediatur, abortum fieri, Ib. Succus ventri illitus alvum subducit, sed Foetum interimit, Heurnius.

1.929 [E.] 1. Lenticula palustris. Anglice Ducks-meat. Est et palustris Lens per se nascens in aquis non fluentibus, refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus illinitur, et maxime Podagris, et per se et cum polenta, glutinat et interanea procidentia, Plin. lib. 22.25. Lentic. Palust. frigida et humida ordine secundo, collectionibus calidis, podagris, et igni sacro commode illinitur com polenta, Fernel.

1.955 [E.] 1. Epiphanius Ferdinandus, qui in huius admirandi Morbi natura et curatione diligenter laboravit, quinque remedia experientia comprobata commendat, quorum secundum est Quinta Essentia Rosmarini; et quam sit sane Capiti salutaris (quod praecipue hoc veneno afficitur) omnes sciunt.
1.955 [E.] 2. Tarantula ex Phalangiorum seu araneorum genere est, a Tarento urbe celeberrima Apuliae nominata, qua in regione frequens est; in sulcorum squallore latitans (inquit Scaliger) imprudentes vel Messores vel Venatores pungit: eam ob causam interfuit Indigenarum munimenta pedum excogitare; itaque ocreolis calceati metunt.
1.955 [E.] 3. Quia Arachne per invidiam Minervae in Araneam conversa, admirabilius iam, ut ait Ovid.
    ----Antiquas exercet Aranea telas.
1.957 [E.] 4. Daunia, i. e. Apula, a Dauno avo Turni, Pilumni et Danaes filio, qui in Apulia regnavit. Est et fluvius in Apulia Daunus nomine.
1.963 [E.] 5. Visi sunt a nobis languidi solutique in tantum accendi calorem ex Ascauli sono, ut saltando lassarent oculos spectatorum, Scal. Exercit. 185. Refert autem Epiph. Ferdinand. Histor. 81 Senem 94. annorum adeo debilem, ut nisi scipione innixus ambulare non possit, audita Musica velut Capreolum statim tripudiasse.
1.970 [E.] 6. Modi, Mensurae in cantando aut saltando observati; unde in omnibus inscriptionibus Comoediarum Terentii additum videmus, Modos fecisse Claudium, aut alium.
1.981 [E.] 7. Qui Ludis praeest Funebribus.
1.982 [E.] 8. Laboriosa saltatio quam veteres integre armati exercuerunt, unde Ἐνόπλιος dicta. Vocabant Pyrrhicam, non a Pyrrho Achillis filio, tametsi ab eo saltatam aiunt, victo Erypilo filio Telephi; quippe eius pater Achilles ante ipsum dicitur ab Aristot. ad Patrocli rogum eam saltasse. Itaque πυρικὴν παρὰ τὴν πυράν, Scal. lib. 1. Poetic. Sed scriptio priori Etymologiae magìs favet.
1.985 [E.] 9. Melissa, Anglice Baum. Laeta, quod Laetitiam pariat.
1.986 [E.] 10. Dicitur et Centaurium, et Centaurea Virg. plur. num. et Centaurea sing. num. Duo autem genera sunt, maius, et minus, Anglice Small Centory.
1.996 [E.] 11.    Corycii pressura croci,----
Luc.
    Ultima Corycio quae cadit aura Croco,
Mart. Et omnes poetae hoc quasi solenni quodam Epitheto utuntur. Corycus nomen urbis et Montis in Cilicia, ubi laudatissimus Crocus nascebatur.
1.997 [E.] 12. Aristolochia. Nicand. ε addit penultimae, Ἀριστολοχεία, quam literam derivatio nominis optime admittit: sed Latini non ita scribunt. Anglice Birth-wort.
1.999 [E.] 13.        Media fert tristes succos tardumque saporem
    Faelicis mali, etc.
Virg. Georg. 2. Quod ego Citrum interpretor, quidam dissentiunt.
1.1000 [E.] 14. Soror, simul in iisdem hortis semper fere sata, et iisdem prope facultatibus praedita.
1.1001 [E.] 15. Frondiferae, per excellentiam; nam dicitur a Graecis μυρίκη a μύριος, propter infinitam multitudinem minutissimorum foliorum. Anglice Tamarisk-Tree, or Shrub.
1.1003 [E.] 16. Lavendula.
1.1003 [E.] 17. Maiorana.
1.1005 [E.] 18. Carduus Benedictus.
1.1007 [E.] 19. Dicitur album vel propter colorem seminis, vel quod e vino potum pallorem gignat; unde a Persio Pallens, ab Horatio Exsangue Cuminum, vocatur.
1.1008 [E.] 20. Agnus Castus officinarum.
1.1008 [E.] 21. Anglice Gith, sicut etiam Latine a Plinio appellatur. μελάνθιον.
1.1009 [E.] 22. Non ita pridem haec herba viresque eius a servo Mauro in Hispania inventae sunt; et ab effectibus aliis nominibus dicitur, Viperaria, Serpentaria, insigni virtute contra venena.
1.1013 [E.] 23. Recte tu Musica curari negas, labore namque et sudore tum vincitur tum expellitur venenum, Scal. Exerc. 185.

1.1029 [E.] 1. Arist. Probl. Sect. 20. μίνθην ἐν πολέμῳ μήτ ἔσθιε, μήτε φύτευε. ἠ ὅτι καταψύχει τὰ σώματα; δηλοῖ δὲ ἡ τοῦ σπέρματος φθορά τοῦτο δὲ ἀπεναντίον πρὸς ἀνδρείαν καὶ θυμόν, ταυτὸν ὂν τῷ γένει.
1.1041 [E.] 2. Ut damna belli resarciantur, eo tempore maiorem liberis operam dare convenit, huic autem rei Mentae usum dicunt esse alienum; quidam, quod arcana proprietate Conceptionem in foemina prohibeat; alii, quod in viris semen absumat. Plin. haec habet lib. 20.14. Ipsa acescere aut coire densarique Lac non sinit, quare Lactis potionibus additur, ne huius coagulati potu strangulentur: datur in aqua aut mulso. Eadem vi resistere et generationi creditum, prohibendo genitalia densari. Alii addunt rationem dicti esse, quod absumpto semine Milites, Eunuchorum instar, minus strenui redduntur.
1.1046 [E.] 3. Salmacis herba, per appositionem. De Salmacide Fonte nota fabula. Ovid Met. 4.
    Quisquis in hos fontes Vir venerit, exeat inde
    Semivir, etc.
1.1059 [E.] 4. Menthae ipsius odor animum excitat, et sapor aviditatem in cibis; ideo embammatum misturae familiaris, Plin. Stomacho apprime utilis est, appetitum excitat; et in condimentis peculiarem usum invenit: humores frigidos crassosque excalfacit, attenuat et absorbet; singultus, vomitiones, choleramque sedat, sed conceptioni resistere creditur, Fernel. Singultus et vomitiones cum succo granati--aridae quoque farinam tribus digitis apprehensam stomachi dolorem sedare in aqua, Plin.
1.1065 [E.] 5. Cass. Dionys. Geop. 12. Mentham impositam vulnera exasperare, eoque nomine belli temporibus minus esse idoneam.
1.1067 [E.] 6. Mentha utraque calida et sicca est tertio ordine, gustu acri, subamaro, tenuium partium, astringendi et exsiccandi vim habet, Fernel.
1.1068 [E.] 7. Ulcera in capite infantium mire sanat--Epiphoris illinitur et omnibus in capite eruptionibus, Plin.
1.1069 [E.] 8. aeque maribus ac foeminis sistit sanguinem, et purgationes foeminarum inhibet--sanguinem excreantibus in sorbitionem datur--Sanguinis fluxiones intus emendat, Ib.
1.1071 [E.] 9. Sumitur contra Scolopendras, et Scorpiones marinos, et ad serpentes, Ib. De Morsu Canis rabiosi alii.
1.1073 [E.] 10. Intertrigines si vel teneatur prohibet, Plin. Ib.
1.1077 [E.] 11. Rondeletius causam proverbii putat esse, quod semen Menthae homines efficiat nimis furibundos. Falsum! et satìs inepte excogitatum! Heurnius putat veteres ad μνησικακίας respexisse, quod inimicitiae immortales esse non debeant, nam Mentha semel sata durat aetatem.
1.1081 [E.] 12. Cocyti filiam Mintham cum Plutone deprehensam a Proserpina Poetae fingunt, ab eaque in hanc herbam transmutatam.
1.1086 [E.] 13.     Foemineos artus in olentes vertere Menthas,
    Persephone, licuit?
Ovid. Met. 10. Fab. ult.
1.1092 [E.] 14. Pluto. Poli, quia et Inferi ex poetarum sententia
    ----Coelumque suum, sua sidera norunt.
1.1105 [E.] 15. Litera tantum mutata, nam virgo Mintha vocabatur, et Graece quidem sine ulla mutatione.
1.1122 [E.] 16. Mentae nomen suavitas odoris apud Graecos, cum alioqui Mintha vocaretur, unde veteres nostri nomen declinaverunt. Grato Menta mensa odore percurrit in rusticis dapibus, Plin. l. 19.8. id est, Cum μίνθη prius Graece vocaretur, postea ἡδύοσμον ab odore appellaverunt.

1.1129 [E.] 1. Nihil habent Dryidae (ita suos appellant Magos) Visco et arbore in qua gignatur (si modo sit Robur) sacratius: iam per se roborum eligunt lucos, nec ulla sacra sine ea fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Dryidae videri. Enimvero quicquid adnascatur illis e coelo missum putant, signumque esse electae ab ipso Deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magna religione petitur.--Omnia sanantem appellantes suo vocabulo, sacrificiis epulisque rite sub arbore praeparatis, duos admovent candidi coloris Tauros, quorum cornua tunc primum vinciantaur: Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, Falce aurea demetit, candenti id excipitur sago: tum deinde victimas immolant, precantes ut suum donum Deus prosperum faciat his quibus dederit. Foecunditatem eo poto dari cuicunque animali sterili arbitrantur, contraque omnia venena esse remedio. Tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est, Plin. lib. 16.45 de quo vide plura ibid. Anglice vocatur Misseltoe.
1.1129 [E.] 2. Teutates et Hesus duo maxima Gallorum veterum numina, quibus humano sanguine faciebant [sc., sacra].
1.1151 [E.] 3. Omnino satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi: haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat, Plin. ib. Unde Turdus sibi malum cacare proverbio dicitur, quod eius acinis Viscum fiat irretiendis avium pennis. Sed hoc manifeste fabulosum est; nam parte inferiore et prona ramorum aliquando nascitur, ubi adhaerere avium excrementa non possunt: itaque non ex suo semine hoc modo concocto praeparatoque nasci credibile est, sed ex succo quodam arboris quem ipsa vincere et in naturam suam mutare non valet.
1.1155 [E.] 4. De Venenis prius. Veneficia autem averruncare adalligatum cervici ait Clusius.
1.1158 [E.] 5. Epilepsiam, Morbum Comitialem, Caducum, Sonticum, Puerilem, Sacrum appellatum, Herculeum autem propter immanes vires violentiamque. Huic morbo Viscum auxiliari apud omnes Medicos in confesso est, itaque omnibus fere antepilepticis remediis admiscetur. Plinius addit, Si terram non attigit, Comitialibus mederi; eandemque Clusius conditionem requirit: sed hoc ex Dryidum traditionibus fluxisse arbitror.
1.1160 [E.] 6. Nam sensus et motus voluntarius tolluntur, at totum corpus convellitur concutiturque, os spumat, dentes strident, etc.
1.1165 [E.] 7. Conceptum foeminarum adiuvare si omnino secum habeant, Plin. lib. 24.4.
1.1176 [E.] 8. Cum homines e grandium arborum cavis exeuntes, ubi se contra hyemis ferarumque iniurias abdidissent, passim in sylvis viderentur, creditum est a primo simpliceque saeculo eos illinc tamquam ex utero natos prodiisse: quem errorem rudis vulgi ridiculum poetarum fabulae confirmare sunt conatae. Virg.
    Gensque virum truncis et rupto robore nati.
Iuven.
    Quippe aliter tunc orbe novo coeloque recenti
    Vivebant homines qui rupto robore nati.
Omnium autem bellissime atque, ut ita dicam, picturate hanc rem describit Papinius lib. 4 Thebaid. Non possum me continere quin versus ipsos exscribam, ita digni sunt qui ubique legantur. De Arcadibus loquitur,
     ----Nemorum vos stirpe rigenti
    Fama satos, cum prima pedum vestigia tellus
    Admirata tulit, nondum arva domusque nec urbes,
    Connubiisve modus. Quercus Laurique ferebant
    Cruda puerperia, ac populos umbrosa creavit
    Fraxinus, et foeta viridis puer excidit orno.
    Hi lucis stupuisse vices noctisque feruntur
    Nubila, et occiduum longe Titana sequuti
    Desperasse diem--

1.1177 [E.] 1. Chelidonium Maius, a χελίδων Hirundo, unde et Hirundinaria dicitur aliquibus. Anglice Celandine.
1.1177 [E.] 2. Decoctum ex Vino albo bibitur ad Icterum, addito anisi semine. Matthiolus etiam plantis pedum suppositum mederi ait Ictero.
1.1186 [E.] 3. Aurigo, Icterus.
1.1193 [E.] 4. Signaturam quam vocant.
1.1203 [E.] 5. Animalia quoque invenere Herbas, inprimisque Chelidoniam, hac enim Hirundines oculis pullorum in nido restituunt visum, ut quidam volunt etiam erutis oculis, Plin. lib. 25.8. Et lib. 8.27. Chelidoniam visui saluberrimam hirundines invenere, vexatis pullorum oculis illa medentes; inde huic herbae nomen inditur.
1.1211 [E.] 6. Florent adventu hirundinum, discessu marcescunt: Florentibus succus exprimitur, et in aereo vase cum melle Attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. Utuntur et per se succo in Collyriis quae Chelidonia appellantur ab ea, Plin. l. 25.8.
1.1217 [E.] 7. Succus illius cum oleo Chamaemeli calidus umbilico applicatus.
1.1218 [E.] 8. Decocto gargarizato, etiam pulvere contactus dens cavus ac putris decidere dicitur.
1.1219 [E.] 9. Icterus, qui Morbus Regius appellatur.
1.1221 [E.] 10. Suppurationes, collectiones, sinus ulcerum Chelidonia siccantur, vulnera adeo ut etiam pro spodio utantur, Plin. lib. 26.14. Chelidonii succus exsiccat detergetque valide, adeo ut vetera malignaque ulcera, sinus quoque et fistulas, expurget, detergat, tandemque persanet, Fernel.
1.1225 [E.] 11. Herpes, Serpigo, Anglice Tetter, unde et herba quibusdam dicitur Anglice Tetter-wort.

1.1237 [E.] 1. Graece εὔζωμον a condiendis opsoniis, Anglice Rocket. Calida et sicca tertio ordine existimatur. Eruca praecipue frigorum contemptrix, diversae est quam Lactuca naturae, conciliatrix Veneris; idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor immistus temperamentum aequet, Plin. lib. 19.8. Et, Aviditas coitus putatur ex cibis fieri; sicut viris Eruca, pecori Cepa, libr. 10.63. Ergo a Martiale appellatur Herba salax. Virgil. in Moreto,
    ----Venerem revocans Eruca morantem.
Colum.
    Excitet ut Veneri tardos Eruca Maritos.
1.1253 [E.] 2. Ovid. Lib. 2. de rem. Amoris,
    Nec minus Erucas aptum est vitare salaces.
1.1266 [E.] 3. Erucae semen Scorpionum venenis et Muris aranei medetur-- putant subtrita Eruca si foveantur oculi, claritatem restitui-- Tussim infantium sedari. Radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit; nam de Venere stimulanda diximus, tria folia sylvestris Erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur, Plin. lib. 20.12. Utinam sinistra manu non addidisset, ne hoc toti fidem deroget: sed Vir ille, alioquin incomparabilis, tot Graecorum Magorumque impudentissima mendacia aliquando intertexit, ut mihi doleat sane legenti, eum prosa oratione scripsisse, ac non hoc potius modo quo hic ipsi philosophamur.

II

2.1 [E.] 1. Quoniam hic liber tractat Plantas tantum Muliebres, eoque nomine Bonae Deae sacer est, quae Mares omnes a mysteriis suis abigit.
2.12 [E.] 2 Ianus Solem significat, Iana Lunam; unde illi Dianae nomen deductum.
2.13 [E.] 3. Sit Dea Mena quam praefecerunt menstruis foeminarum, August. de Civ. Dei l. 4.11. Ibi est et Dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamvìs Iovis filia, tamen ignobilis: et hanc provinciam fluorum menstruorum in Libro Selectorum Deorum ipsi Iunoni idem autor assignat, quae in Diis Selectis etiam Regina est, et hic tanquam Iuno Lucina cum eadem Mena privigna sua cruori praesidet, Id. lib. 7.2. Haec Luna est quae μήνη Graece dicitur, quia illa menstrua profluvia temperat, quod ad eius rationem vel moventur vel quiescunt, ut Arist. in Lib. de An. scribit; quae etiam est Iovis et Latonae filia, ideo privignam Iunonis vocat; ignobilis tamen est eo nomine apud Latinos, Lud. Vives.
2.20 [E.] 4. Iuno, Iana, Diana, Lucina, Mena, etc. haec omnia nomina non nisi unam Deam, nempe Lunam, primo designarunt, quae εἴλειθυία proprie dicta est, quod ad parturientes veniat, ab Ἐλεύθω unde etiam in Graeco Epigr. simplicius Ἐλευθώ appellatur.

2.21 [E.] 1. Aprilis, Aphrodite sacer, unde nomen obtinet.
    Sed Veneris mensem Graeco sermone notatum
    Auguror, a spuma nam Dea dicta Maris,
Ovid. Fast.
2.43 [E.] 2. Laurus merito ad hunc conventum accersitur, nam inter praecipuas plantas laudatur quae utero dicantur. Laurus excalfactoriam naturam habet, et foliis et cortice et baccis; itaque decoctum ex his, maxime ex foliis, prodesse vulvis et vesicis convenit.--Prosunt et mensibus foeminarum cum oleo cocta-- Cortex radicis cavendus gravidis--Baccae menses trahunt appositae, tritae, vel potae--Sunt qui celeritati partus multum conferre putent radicem acetabuli mensura in aqua potam, efficacius recentem quam aridam--Laurus Alexandrina sive Idaea partus celeres facit, secundas etiam pellit, mensesque eodem modo potae, Plin. l. 23.8.
2.51 [E.] 3. Nox media pleniluni Aprilis.
2.59 [E.] 4. Artemisia, Angl. Mugwort. Mulieres quoque hanc gloriam affectavere, in quibus Artemisia uxor Mausoli, adoptata herba quae antea Parthenis. Sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quod privatim medeatur foeminarum malis, Plin. l. 25.7.
2.62 [E.] 5. Aristolochia, quoniam est ἀρίστη λεχούσαις optima parturientibus. Anglice Birthwort.
2.65 [E.] 6. Satureia vulgo.
2.65 [E.] 7. Thymus agrestis.
2.66 [E.] 8. Abrotonum mas, Southernwood; Abrotonum foemina, Lavender-Cotten.
2.67 [E.] 9. Crocus puer impatientissimo amore Smilacem Nympham deperiens, in florem sui nominis conversus dicitur. Ovid. 4. Metam. Hilaris, et propter pulchritudinem floris, et quod hilaritatem generet.
2.69 [E.] 10. Filius Cinarae Regis Cypri, qui fracta casu unguenti pretiosissimi pyxide prae maerore contabuit, et commiseratione Deorum in hanc herbam bene-olentem conversus est. Vulgus Maioranam, Plin. et Sampsuchum vocat.
2.73 [E.] 11. Laserpitium (nam Laser proprie eius lacryma dicitur) foetidissimum saluberrimumque germen, cuius gummi Assa foetida vulgo vocatur.
2.75 [E.] 12. Ob lactei succi copiam, et quod Lac generet in foeminis.
2.76 [E.] 13. Nymphaea, olim Nympha. Vide fabulam lib. 1.
2.77 [E.] 14. Anglice Horehound, Prasium, odorem porri referens.
2.77 {E.] 15. Bacchar radicis tantum odoratae, a quibusdam Nardum rusticum appellatum. Unguenta ex ea radice fieri apud antiquos Aristoph. priscae Comoediae Poeta testis est: odor est ei Cinnamomo proximus, Plin. l. 21.6. Baccar in medicinae usu aliqui ex nostris Perpensam vocant--Potio mulieres ex abortu purgat, etc. Plin. lib. 31.19. Officinae Marrubium nigrum vocant.
2.78 [E.] 16. Anglice Water-Germander, palustribus libentissime crescens.
2.79 [E.] 17,18. Polium Montanum dicitur, et in officinis Calamintha Montana; utrisque lanuginosa folia caulesque; Polio ab ea causa nomen trahente, πόλιος, canus.
2.81 [E.] 19. Ruta cum Salvia sata fugare bufones caeteraque venenata creditur quae salviam appetunt.
2.82 [E.] 20. Iris, Flower-de-Luce.
2.83 [E.] 21. Paulo ante partum Cervae se purgant quadam herbula quae Seselis dicitur, Cic. de Nat. Deor. lib. 2. Plin. lib. 8.32. paulo aliter de Cervis. A Partu duas habent herbas, quae Aros et Seselis appellantur. Pastae redeunt ad foetum: illis imbui lactis primos volunt succos quacunque de causa, et lib. 25.8. Calep. dicit a vulgo herbariorum Saxifragam maiorem nominari.
2.84 [E.] 22. Genus Pastinacae sylvestris: Anglice Wild Carrots. Duas differentias facit Plin. lib. 25.19. Semen (inquit) huius Cumino simile, prioris Milio; album, acre, odoratum omnibus et fervens--omnia haec et hyeme et aestate sunt intacta quadrupedi nisi post abortus.
2.85 [E.] 23.Anglice Consound et Plantain. Duae plantae astringentes, et in nimiis fluxibus uteri utiliter adhibitae.
2.87 [E.] 24. Imperatoria, Anglice Masterwort.
2.89 [E.] 25. Lavendula.
2.89 [E.] 26. Ob surculos humi recumbentes. Angl. Penny-royall.
2.89 [E.] 27. Ἀνεμώνη dicta a vento, quo flante spoliatur floribus.
2.90 [E.] 28. Nepeta, Cataria, Mentha Cataria, quod a felibus avidissime devoretur, quodque in ea corpora volutare ludibundae gestiant, quae Epicureae dicuntur propter has delicias. Angl. Catmint.
2.91 [E.] 29. Chamaepitys, Ground-pine, propter aliquam similitudinem et odoris et foliorum, Abiga appellatur ab abigendo partu; aliis nominibus dicitur Thus Terrae, et Iva Arthritica.
2.93 [E.] 30. Chamaemelon, Leucanthemis Plin. Pellit pota calculos, Id. Ad calculos efficacissima, Id. Tantae autem esse dicitur ad hanc rem efficaciae, ut si calculus exemptus ex humano corpore eius foliis involvatur, brevi tempore dissolvatur.
2.95 [E.] 31. Vid. Lib. I. Gentis Magnae, Vettonum, quorum nullum, quod sciam, memorabilius factum extat, quam quod usum huius herbae invenerunt.
2.97 [E.] 32. Parthenium, Matricaria, Febrifuga, Perdicium, Leucanthe, Tamnacus, Muralium; nam abundat nominibus: Anglice Feverfew. Vernula charus Pericli Atheniensium principi, cum is in arce templum aedificaret, repsissetque super altitudinem fastigii et cecidisset, hac herba dicitur sanatus monstrata Pericli somno a Minerva, quare Parthenis vocari coepta est, assignaturque ei Deae, Plin. lib. 22.17.
2.98 [E.] 33. Mercurialis. Ἑρμοῦ βότανον, a Mercurio inventore, etiam Parthenium olim dictum.
2.99 [E.] 34. Rubia Tinctorum, quae radicem habet ruberrimam longissimamque, a colore nomen Erythrodanum sortita, tingendis lanis et coriis magno in usu. Lemnius Levinus affirmat ossa pecudum sandicino colore tingi si vel viventem herbam mandunt. Anglice Madder.
2.101 [E.] 35. Vide paulo post.
2.103 [E.] 36. Vid. Lib. I. Sow-bread.

2.105 [E.] 1. Ut Galanga, Nux Indica, Nux Moschata, Zedoaria, etc.
2.103 [E.] 2. Dicitur Ilex Coccifera, ut distinguatur ab Ilice Glandifera communi. Sunt autem hi Cocci Baccae succum purpureum in se continentes, qui Sole coctus transmutatur in Vermem nobilem tingendis purpuris. Hi Cocci Hesperidum pomis praeferuntur, cum propter magnos in Medicina usus, tum propter eximiam tincturae pulchritudinem dignitatemque, unde non minus lucri ex hac Ilice quam si Mala aurea portaret.
2.108 [E.] 3. Arboricida. Verbum fictitium, sed satìs ex analogia aliorum. Adiungitur autem Hederae quae foeminini generis, non ut Adiectivum, sed per Appositionem.
2.111 [E.] 4. Anglice Birch. Severos, quod ex hac arbore Magistratuum olim Fasces, nunc Paedagogorum Virgae conficiantur.
2.112 [E.] 5. Quod abortibus procurandis in frequenti usu sit.
2.114 [E.] 6. Propter eximiam vim astringendi.
2.116 [E.] 7. Inciditur arbor ut gummi eius facilius exsudet.
2.118 [E.] 8. Ferax, quia veteribus baccis adhuc manentibus novae subinde subnascuntur.
2.131 [E.] 9. Nempe quae ante Parthenis dicta erat quam Artemisia, Praeses additur, ut distinguatur a Matricaria, quae Parthenis a Minerva nominabatur, sicut haec a Diana.

2.133 [E.] 1. Non immerito in hoc conventu praesidet Artemisia (quam honoris, puto, causa quidam Matrem herbarum appellant) nam omissis aliis virtutibus, quae non sunt huius loci, nihil aeque Utero patrocinatur, Plin. l. 26.15. Artemisia Vulvae medetur trita ex oleo Irino aut fico, aut cum Myrrha apposita. Eiusdem radix pota in tantum purgat, ut partus enectos extrahat. Menses et Secundas ciet ramorum decoctum insidentibus; item folia pota drachma. Ad eadem omnia prosunt vel imposita ventri, imo cum farina hordeacea. Addam unum Fernelii testimonium, lib. de Meth. Med. Artemisiae species duae calidae 2o, siccae 4o, tenuium partium: sumptae, aut in uteri fomenta vel insessus accommodatae, menses ducunt, secundas foetusque extrahunt, Uteri praeclusioni conferunt. Earum quoque succus cum Myrrha subactus et admotus, elicit quaecunque concluduntur in utero.

2.173 [E.] 1. Pulegium nomen obtinuit, quod, ut ait Plinius, Flos recentis incensus Pulices necat odore. γλήκων vel βλήκων Graec. dicitur, quod gustatum a pecore caprisque balatum concitet. Multae diversaeque vires illi attribuuntur: de iis quae ad praesens negotium attinent sic Plin. l. 20.14. Ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas conversas corrigit, defunctos partus eiicit. Cui adiungamus Fernelium; Pulegium calfacit siccatque ordine tertio, potum extenuando menses, secundas, foetusque pellit; tumores, durities, et uteri conversiones insessu tollit.
2.197 [E.] 2. Morbus Virgineus, Foedi Virginum colores, χλώρωσις, quae significat et Viriditatem, est enim a χλοά, herba virens, et Pallorem, ut χλωρὸν δέος Hom. Ab aliis Febris Alba appellatur, quod plerumque febricula comitetur.
2.212 [E.] 3. i.e. Arteriae uterinae. Arteriae a Veteribus Venae nominabantur, sed plerumque distinctionis causa cum epitheto, Pulsatiles, Pulsantes, aut Micantes, σφυκταὶ φλέβες. Sic Cicero Arteriam, quanquam et eo nomine alibi utatur, Venam micantem appellat.
2.227 [E.] 4. Ingreditur Ventriculum dextrum Cordis; unde Palpitatio Cordis, frequens in hoc morbo symptoma.
2.229 [E.] 5. Ventriculus Cordis sinister, qui a dextro, septo suo nullis foraminibus pervio, separatus, possit ab illa vitiati sanguinis irruptione tutus videri.
2.231 [E.] 6. Ex lege nobilissimae Circulationis Herveianae, e dextro cordis ventriculo Venam ingreditur Arteriosam, deinde per Pulmones transfunditur in Arteriam Venosam, quae tanquam parva Propontis exonerat sese in Ventriculum sinistrum velut Pontum suum.

2.247 [E.] 1. Dictamnum ostendêre (Caprae) vulneratae pastae, statim decidentibus telis: non est alibi quam in Creta, ramis praetenue, Pulegio simile, fervens et acre gustu; foliis tantum utuntur. Flos nullus ei, aut Semen, aut Caulis; Radix tenuis ac supervacua. Et in Creta autem non spatiose nascitur, mireque capris expetitur, Plin. lib. 25.8. Praecipua Dictamno vis est, Menses ciet, partus emortuos vel transversos eiicit; bibitur ex aqua foliorum obolo; adeo ad haec efficax, ut ne in cubiculum quidem praegnantium inferatur: nec potu tantum, sed et illitu et suffitu valet, Plin. 26.15. At Fernel. Dictamni radix (quam tamen Plin. supra supervacuam esse ait) tum pota, tum vel suffitu vel pesso excepta mortuos iam foetus educit, et solo gustu partus accelerat, etc. Unde etiam derivari creditur ἀπὸ τοῦ τίκτειν, a pariendo. Fas hic esse non puto Virgilii luculentos de ea versus omittere, Aen. l. 12.
    Dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida
    Puberibus caulem foliis et flore comantem
    Purpureo, non illa feris incognita capris
    Gramina, cum tergo volucres haesere sagittae.
Unde ad extrahendum ex Aeneae corpore telum ingeniosissime hanc adhibet Poeta. Frigoris est impatientissima, et nisi maxima cura nutriatur foveaturque, hyemem nostrarum regionum non perfert; tegumento ei opus est contra frigoris iniuriam, unde Endromis illi attribuitur, quam etiam caulis eius ac folia densa albaque lanugine referunt. Est enim Endromis hirsutum calidumque vestimenti genus. Martial.
    Sordida, sed madido non aspernanda Decembri,
    Dona peregrinam mittimus Endromidem.
2.253 [E.] 2. Pulegium Dictamno cognatum et propter ramorum et propter odoris similitudinem, unde Dictamnus appellatur γλήκων ἄγρια, i.e. Pulegium sylvestre.
2.261 [E.] 3. Manifesta qualitate nocet, quod cum molestia et mordacitate exeat, et contactu virile membrum excoriet; Occulta, quod ab hominibus haustus Epilepsiam, Lepram, Maniam, etc. pariat. In foeminis retentus Uteri suffocationem, Vertiginem, Lipothymiam, etc. in foetu edito variolas et morbillos, Sennert.
2.263 [E.] 4. In rabiem aguntur gustato eo Canes, atque insanabili veneno morsus inficitur, Plin. l. 7.15. Unde affectus ille mirabilis et Canum rabiosorum, et animalium ab iis demorsorum, ὑδροφοβία dictus.
2.265 [E.] 5. Ne ipsis quidem foeminis malo suo inter se immunibus: abortum facit illitus, et omnino si praegnans supergrediatur, Plin. l. 28.7.
2.269 [E.] 6. Sementem arescere, item novellas vites eius tactu in perpetuum laedi, ib. Sterilescunt tactae fruges, l. 7.15.
2.271 [E.] 7. Moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, et fructus arborum quibus insedêre decidunt, ib.
2.273 [E.] 8. Rutam et Hederas res medicatissimas illico mori, ib.
2.277 [E.] 9. Omnia (hortensia) accessu mulieris menstrualis flavescunt, Id. l. 19.10.
2.279 [E.] 10. Praeter illa certum est apes tactis alvearibus fugere, Id. l. 28.7. at lib. 7. Alvei apum emoriuntur.
2.283 [E.] 11. Acescunt superventu musta, Ib.
2.285 [E.] 12. Ferri acies praestringitur, lib. 7. et l. 28. Aciem in cultris tonsorum hebescere, aes contactum grave virus accipere et aeruginem.
2.299 [E.] 13. Speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, Id. l. 7. Eborisque nitor, etc.

2.311 [E.] 1. Sic dicta per Excellentiam; Graece Ἀρνόγλοσσον a figura folii. Dividitur ab illis in duas species, πεντάνευρον, Quinquenervia, Angl. Rib-wort, vel Rib-wort Plantain (quae et Plantago Angustifolia dicitur) et Ἑπτάνευρον, Septinervia, Angl. Way-bred, Plantago Latifolia. Vix possunt numerari facultates quae huic plantae assignantur. Quod ad institutum nostrum sufficit, proferam mea usitata testimonia. Plantago apponitur in lana in dolore vulvae, in strangulatu bibitur, Plin. l. 26.15. Et ibidem, Folia plantaginis pellunt, et apposita, vulvas. Fernel. autem, Plantago refrigerat densatque; hinc sanguinis eruptiones omnes cohibet, atque ut alvi profluvia, ita et vulvae fluxiones compescit, et adversus uteri strangulationes ex lana subiicitur, etc. Reliquae virtutes, ut dixi, tot sunt, ut Themison Medicus integrum volumen de ea composuerit.
2.318 [E.] 2. Verbum fictitium ab Hirudine seu Sanguisuga.
2.337 [E.] 3. Κρῆτες ἀεὶ ψευσταί, etc. citatum a D. Paulo ex Epimenide Cretensi.
2.339 [E.] 4. Vide Ovid. Fast. 4.
    Flamen in antiquae lucum Rubiginis ibat, etc.
2.345 [E.] 5. Inter omnes convenit, si aqua potusque formidatur a morsu Canis, supposita tantum calici lacinia tali, statim metum illum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graecorum, cum rabiem Canis eius sanguinis gustatu incipere dixerimus, Plin. l. 28.7.
2.351 [E.] 6. Hedera.
    Deme meis hederas, Bacchica serta, comis,
Ovid. Corymbi, baccae hederaceae.

2.373 [E.] 1. Rosa. Inhibet fluxiones mulierum, maxime albas, in posca potus (succus) Plin. l. 21.19. Et oleum rosarum ad uteri refrigerationem, et immodicos Menses cohibendos, praescribit Fernel. etc.
2.376 [E.] 2. Cytinus flos mali punicae sativae, cuius est vividissimus clarissimusque rubor. Balaustium sylvestris flos est.
2.380 [E.] 3. Echinus tegmen spinosum castanearum, Plin. Armatum his echinato cortice vallum est, Lib. 15.23.
2.381 [E.] 4. Angl. Butchers Broom. Virg. Horridior rusco.
2.411 [E.] 5. Mantissa, additamentum rei quae venit, quasi manu tensum, quia ultra pondus quod exigitur hoc manu datur. Lucil. Mantissa opsonium vincit. Angl Over-measure, Vantage.
2.419 [E.] 6. Herculem: Vide Fabul. Ovid. Met. 9.
2.426 [E.] 7. Fons Achaiae notissimus, qui sub terra marique dilabens in Ortygia tandem Siciliae erumpere dicitur. Nec minus mirabiliter hic sanguis (ex communi sententia) ab Utero per Venas hypogastricas in Mammarias, perque illas in mamillas ductus, papillis tandem tanquam e fontibus duobus erumpit.

2.499 [E.] 1. Solum animal menstruale Mulier, inde unius utero quas appellant Molas, Plin. lib. 7.15.
2.503 [E.] 2. Supra cuncta est Murium foetus, haud sine cunctatione dicendus, quanquam autore Aristotele, et Alexandri Magni militibus, generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. Ex una genitos centum et viginti tradiderunt; apud Persas vero praegnantes et in utero parentis repertas; et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. Itaque desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, Plin. lib. 10.65. ubi de Mure foemina loquens adiectivum adiungit foeminini generis; sed usitatius aliter facit. Sic eiusdem lib. cap. 61. Mus marinus in terra scrobe effossa parit ova. Et de Corvis lib. 10.12. Corvi pariunt cum plurimum, quinos: ore eos parare vulgus arbitratur. Et saepe eodem modo, unde ad eius exemplum sequitur Elephantus Montosus, et Turriger; quanquam Plautus adiectivum foemininum Elephanto Foeminae addat in Sticho, Solere Elephantum Gravidam perpetuos decem esse annos. Sed putant Gravidam regi a verbo subintellecto, nempe Foeminam.
2.528 [E.] 3. Elixer verbum est Arabicum, sed in rebus quas Romani ignorarunt necesse est ut vocabulis utamur non Latinis, et ridicule superstitiosus est qui id vitio vertit.
2.541 [E.] 4. Umbilicalium.
2.562 [E.] 5. Io in Vaccam; vide Fab. Metam. 1. Iupiter in Taurum, Met. 2.
2.566 [E.] 6. Callisto a Iunone in ursam commutata, a Iove in coelum translata, efficit Ursam Maiorem quae Arctos dicitur, Fab. Met. 2.
2.568 [E.] 7. Apro.
    Fulmen habent acres in aduncis dentibus Apri,
Ovid. et passim alii.
2.572 [E.] 8. Utpote quae cum Olore concubuerit, notitiamque habuerit.
2.595 [E.] 9. Aliter enim Morbi Morsque consequentur.
2.599 [E.] 10. Pithaei Abderitae Coniux, quam refert Hippocrat. lib. 6. Epidem. cum antea foecunda fuisset, viro exulante mensibusque subsistentibus, toto corpore hirsutam factam esse, barbam erupisse, vocemque asperam et virilem effectam; idemque Nemisae Gorippi coniugi contigisse.
2.609 [E.] 11. Aristolochia Iunoni Lucinae sacra: Nominis causa quod sit ἀρίστη ταῖς λοχείαις, non λεχούσαις, ut in Plin. legitur, optima parturientibus: Vel a Lochiis, i.e. purgamentis omnibus post partum, quae faeliciter expellit.
2.611 [E.] 12. Habet enim caules humi repentes.

2.613 [E.] 1. Angl. Birth-wort. Plurimis modis Aristolochia prodest; nam et Menses et secundas ciet, et emortuos partus extrahit myrrha et pipere additis, pota vel subdita: Vulvas quoque procidentes inhibet fotu, vel suffitu, vel subiectu, maxime tenuis, Plin. lib. 26.15. Nostri Malum Terrae vocant, et quatuor eius genera servant--omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo; ferunt bacculas parvas ut Caparis. Valent Radice tantum--Odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior-- Oblonga in summa gloria est; si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula, mares figurat, ut traditur, Plin. lib. 25.8. Quod postremum dignius erat hoc poemate quam opere Philosophico inseri; imo ne hoc quidem dignum. Libet adiungere Fernel. Aristolochia utraque menses, secundas, et foetus cum myrrha et pipere pota pellit; subdita eadem praestat, et Uteri sordes expurgat.
2.617 [E.] 2. Crollius, qui in Signaturis Plantarum multus est, hanc similitudinem inter figuram Uteri atque radicis Aristolochiae rotundae observavit, ut arbitror, primus. Quantam vim habeant hae Signaturae rerum nescio; Poeticae non male conveniunt.
2.621 [E.] 3. Notissima fabula: vide Metam. 10.
2.628 [E.] 4. ******
2.629 [E.] 5. Allium Cepasque inter Deos in iureiurando habet Aegyptus, Plin. lib. 19.6.
    Porrum et cepe nefas violare aut frangere morsu,
Iuv. Sat. 15.
2.631 [E.] 6. A Romanis irridebatur haec superstitio Aegyptiorum, quanquam omnigenum Deorum avidissimis, ut patet (praeter multa alia) ex illo notissimo scommate Iuven. Sat. 15.
    O sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis
    Numina!--
2.645 [E.] 7. Aristolochia, praesertim Rotunda, calida atque sicca tertii gradus initio, adeoque valide Cerebri et Pulmonum lentam crassamque pituitam expurgat, ut Epilepsiae ab utero, tussi et asthmati conferat, et interiores rumpat abscessus, et abortum quoque provocet, Fernel. lib. 5. Meth. Med. Et, Aristolochia utraque amara et subacris, abstergit et digerit, sed rotunda crassos humores validius extenuat, et ab iis natas obstructiones promptius expedit; hinc asthmaticis, suspiriosis et pleuriticis auxilio est, cap. 20. Aristolochia multo validius Lienem obstructione liberat, laterisque doloribus auxiliatur, cap. 24.
2.651 [E.] 8. Putrescentia sanat et sordida expurgat, Fernel. Ibid. Et, Aristol. utriusque radix strenue abstergit, sed rotundae potentius; putred ines sanat et exest, ulcerum sordes expurgat, vermesque necat et extrahit, Id. lib. 10.
2.654 [E.] 9. Uterus, membra muliebria.
2.657 [E.] 10. Celeberrimae angustiae montium in Graecia, quas Leonidas Rex cum quatuor millibus occupavit, et numerosissimo Persarum exercitui adytum in Graeciam intercludere ausus est; dictae a πύλαι, Portae, i.e. angustiae montium, et aquis calidis scaturientibus, quae cum cervice uteri non male conveniunt.
2.667 [E.] 11. In partu ossium commissurae, nempe synchondrosis Coxendicis cum osse sacro et pubis, et coccygis synneurosis, solvuntur et mollescunt.
2.673 [E.] 12. Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
    Inciderit,--
Horat. Hic autem contra regulam Horatianam non peccatur.
2.677 [E.] 13. Symplegades Insulae, vel potius Scopuli, in ostio Ponti Euxini, quas inter se concurrere poetae finxerunt. Vide Valer. Flacc. lib. 4. Et singularis in usu est συμπληγάς, Mart.
    Si constringantur gemina Symplegade culi.
2.680 [E.] 14. Omnia animalia naturaliter in caput exeunt; obliqua autem, vel in pedes, contra naturam, Aristot. Hist. Anim. l. 7.8.
2.700 [E.] 15. Secundas.
2.701 [E.] 16. Exterior Membrana foetum in utero circumvestiens, χόριον, interior αμνιος dicta est; unde haec subuculam, illa Tunicam refert. Placenta uteri, vel Hepar Uterinum, vel fortasse rectius Mamma uterina, unde infans per vasa umbilicalia partem nutrimenti haurit.
2.711 [E.] 17. Aristolochia utraque surculos et spicula extrahit, squamas ossium illita educit, Fernel. ib.
2.715 [E.] 18. Piscatores Campaniae eam quae rotunda est Venenum Terrae vocant, coramque nobis contusam immista calce in mari sparsere: advolant pisces cupiditate mira, statimque exanimati fluitant, Plin. l. 25.8.

2.729 [E.] 1. Lentiscus, Anglice The Mastick Tree, Graece σχῖνος, et baccae eius σχινίδαι, et Nomen Latinum fortassis a Lentore lacrymae et folii. Omnes fluxiones, non solum Mensium, cohibet. Merito ei hae partes contra Sabinam attribuuntur; non solum enim abortum prohibere creditur, sed et ipsa semper foecunda est, ut ex Ciceronis versu discimus.
    Iam vero semper viridis semperque gravata
    Lentiscus triplici solita est grandescere foetu;
    Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
Huius arboris gummi Mastiche dicitur; optimum genus in Chio nascitur magna copia.
2.733 [E.] 2. Vid. Fabul. ultimam 13. lib. Metam. Cum pisces in ripa explicuisset, illi contacta quadam herba in profundum prosiluerunt: admiratus vim herbae Glaucus eam degustat, seque eodem modo in mare proiiciens Deus marinus factus est. Prov. Graec. γλαῦκος φαγὼν πόαν οἰκεῖ ἐν θαλάσσῃ.
2.773 [E.] 3. Machina qua currus descensu prono rapidus stringitur, i. e. retinetur.
    Ipse rotam stringit multo sufflamine Consul,
Iuven. 8. Unde Augusti dictum, Haterii ingenium sufflaminandum esse.
2.775 [E.] 4. Eodem iure fortasse quo Coeli sidera.
2.778 [E.] 5.     Nocte volant, puerosque petunt Nutricis egentes,
     Et vitiant cunis corpora rapta suis:
    Carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
     Et plenum poto sanguine guttur habent.
    Est illis Strigibus nomen, etc.
Ovid. Fast. 6.
2.780 [E.] 6. Ritus antiquus lustrandi.
    --Cuperes lustrari siqua darentur
    Sulphura cum taedis, et si foret humida Laurus.
2.781 [E.] 7. Ubi magna copia crescit, et unde in alias regiones provenisse creditur. Quidam Creticam Cupressum appellant, teste Plin.
2.782 [E.] 8. Quae Minotaurum peperit,
    Semibovemque hominem, semihominemque bovem.
Gravem, i.e. gravidum: sic Quinctil. Gravis fructu vitis.
2.787 [E.] 9. Minos victis Atheniensibus hanc iussit esse partem stipendii quam penderent, ut septem nobiles pueros quotannis in Cretam mitterent Minotauro obiiciendos.
2.790 [E.] 10. Dictamnus Popularis, eiusdem patriae, nempe Creticae. Dictamnus autem mire efficax creditur ad expellendum embryonem.

2.795 [E.] 11. Vulgo dicunt Calidam tertio gradu.

2.797 [E.] 1. Herba Sabina, Brathy appellata a Graecis, duorum generum est, altera Tamarici similis folio, altera Cupresso; quare quidam Creticam Cupressum dixere--partus emortuos apposita extrahit et suffitu, Plin. lib. 24.11. Anglice Savin dicitur. Crollius in ea signaturam Venarum Uteri vidit, mira (ut mihi videtur) perspicitate. Sabina (inquit Fernel.) tertio est gradu calidorum et siccorum, acris et valide digerens. Menses, siquid aliud, provocat; foetum etiam viventem enecat et mortuum eiicit.
2.801 [E.] 2. Nempe Mastiche, lacryma eius, in doloribus dentium vulgatissimum remedium. Mastiche laudatissima Chia, candida, Plin.
2.809 [E.] 3. Ad firmandum foetum atque uterum in iis quae abortui sunt obnoxiae nihil frequentius a Medicis quam Mastiche et intus et extra adhibetur.
2.821 [E.] 4. Lap. Herc. i. e. Magnetem, ob admirabiles vires sic dictum. In manu gestet gravida (quae abortum timet) Magnetem, vel umbilico apponat: Brachio alliget, et sub alis gestet Lapidem Aquilae, vel qui in utero Cervae aliquando reperitur: Corallia item, Iaspidas, Smaragdos, Adamantas, Sennert. Aliique passim eadem.
2.825 [E.] 5. Claudian. dicit,
    --Vellitque Corallia Clotho;
et Graece scribitur κοράλιον cum ο: sed his praevalere debet Ovidii autoritas, qui bis in Metam. 4. et 15. habet Crlium.
2.825 [E.] 6. Cylindros ex iis (smaragdis) facere malunt quam Gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine, Plin. lib. 37.5.
2.827 [E.] 7. Margaritarum etiam pulvis passim praescribitur.
2.829 [E.] 8. Aetites Lapides ex argumento nominis magnam famam habent; reperiuntur in nidis Aquilarum: aiunt binos inveniri, Marem et Foeminam, nec sine iis parere quas diximus aquilas, et ideo binos tantum--Huic est in alvo lapis qui vocatur Callimus--aetitae omnes gravidis adalligatae mulieribus vel quadrupedibus in pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi cum parturiant removendi, alioqui vulvae excidunt; sed nisi parturientibus auferantur, non pariunt, Plin. lib. 36. 21. Est Lapis iste praegnans; intus, cum quatias, alio velut in utero sonante, Id. lib. 10.3. Supra alligatus (inquit Lev. Lemnius de Occult. Nat. Mirac.) foetum retinet: ad femora applicatus attrahit, partumque facilem reddit: et hoc usu quotidie in Gallia comprobatum esse.
2.900 [E.] 9. Nempe ex patre conceptum. Vid. Fab. Metam. lib. 10.
2.901 [E.] 10. Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, Plin. lib. 25.3. ἀπὸ τοῦ πᾶν ἀκεῖν, Vocatur et Panax et Panacea, et propter eximias vires, Panax Herculeus. Virg. appellat Odoriferam Panaceam. Est autem Panaces neutrius generis, sicut Cacoethes, Nepenthes, Hippomanes. Anglice vocatur All-heal. Ab hoc exsudat Opoponax, qui succus cum multis potestatibus et hanc obtinuit abigendi partus.
2.902 [E.] 11. Galbanum, gummi Ferulae Syrae, Ammoniacum Cyrenaicae.
2.903 [E.] 12. Propter odorem foetidum. Planta ipsa Laserpitium proprie dicitur, succus Laser, i. e. Assa foetida. Catul.
    Laserpitiferis iacet Cyrenis.
Plin. lib. 19.3. Laserpitium, quod Graeci σίλφιον vocant, in Cyrenaica Provincia repertum, magnificum in usu medicamentis.
2.903 [E.] 13. Abiga, Ground-pine, de qua supra. Nec Thura Sabaea moramur, quia scilicet contrariae virtutis existimantur, unde Sabina modo,
    Iunge et cum lenta mascula Thura pice.
2.904 [E.] 14. Allusio ad versum Tibulli,
    Sed nimius Luto corpora tingit amor.
Lutum, vel Luteum, vel Lutea, (λυσιμάχιον quibusdam) herba erat croceo colori tingendo in usu. Virg.
    --Croceo mutabit vellera luto.
Crocus amore Smilacis contabescens in florem sui nominis conversus esse fingitur.
2.905 [E.] 15. Erythrodanum, Anglice Madder, de quo prius. Alia est Erythrodanus, quam aliqui Ereuthodanum vocant, nos Rubiam, qua tinguntur lanae pellesque perficiuntur, etc. Plin. l. 24.11. Rubia radice atque semine pollet, calida ordine secundo, sicca tertio, eximia detergendi facultate insignis, qua iecur, lienem, renes atque uterum exquisite purgat: Nam Icterum sanat, Lienem absumit, urinam crassam atque copiosam, nonnunquam et cruentam, movet, Menses ciet, appositaque Secundas ac foetum detrahit, ut proinde minime sit tuta praegnanti, Fernel. l. 5. Meth. Med.
2.906 [E.] 16. Dracunculus, Dracontium, Serpentaria a quibusdam, Anglice Dragon, a caule maculoso instar Draconum. Semen Dracunculi fervens mordaxque, tantumque inesse ei virus, ut olfactum gravidis abortum inferat, Plin. l. 24.16.
2.909 [E.] 17. Quaecunque autem Ruta et per se pro Antidoto valet, foliis tritis et ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum; item fungos et serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo se muniant. Valent et contra scorpionum ictus et araneorum, apum, crabronum, vesparum aculeos, et cantharidas ac salamandras, canisve rabiosi morsus, etc. Plin. lib. 10.13. Sed addit tandem, Praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari enim partus invenio.
2.919 [E.] 18. Artemisia. Vide quae prius.

2.924 [E.] 1. Plantae quae foetum imperfectum aut mortuum eiiciunt.
2.939 [E.] 2. Miseret, atque etiam pudet, aestimantem quam sit frivola animalium superbissimi origo, cum plerumque abortus causa fiat odor a Lucernarum extinctu. His principiis nascuntur Tyranni, his carnifex animus. Tu qui corporis viribus fidis, tu qui fortunae munera amplexaris, nec te Alumnum quidem eius existimas, sed Partum, tu qui te Deum credis aliquo successu tumens, tanti perire potuisti, atque etiam hodie minoris potes, Plin. lib. 7.7.
2.942 [E.] 3.    Divisum imperium cum Iove Caesar habet.
2.946 [E.] 4. Imperatoribus Romanis, qui post obitum in Deorum numerum plerique relati sunt.
2.951 [E.] 5. Ad eundem odorem Equae dicuntur abortire.
2.953 [E.] 6. Id est, Si Agaso (qui curam Equorum agit, A Groom) dormitans forte in stabulo Equae Bucephalo praegnantis extremitatem candelae foetentem reliquisset, in causa forsitan fuisset cur abortum faciente Equa, Bucephala Urbs (in memoriam illius celebris Equi aedificata) nunquam condita fuisset.
2.959 [E.] 7. Inter Vesicam et Rectum Intestinum positus.
2.969 [E.] 8. Myrrha, filia Cynarae Regis.
2.971 [E.] 9. Quae adoletur Diis immortalibus Thuris modo.
2.975 [E.] 10. Panchaiae.
    --sit dives amomo,
    Cinnamaque costumque suum sudataque ligno
    Thura ferat, floresque alios Panchaica tellus,
    Dum ferat et Myrrham, etc.
Ovid. Metam. 10.

2.1034 [E.] 1. Vena Cava ubi ingreditur dextrum Cordis ventriculam.
2.1035 [E.] 2. Arteriae.
2.1036 [E.] 3. Sanguinis, vel Animae in Sanguine.
2.1046 [E.] 4. In Cypri aerariis fornacibus ex medio igne maioris muscae magnitudine volat pennatum quadrupes, appellatur Pyralis, a quibusdam Pyrausta: quamdiu in igne est, vivit; cum evasit longiore paulo volatu, emoritur, Plin. l. 11.36.
2.1063 [E.] 5. Pappus, Lanugo florum (proprie papaveris) Lucret.
    ----Papposque volantes.
2.1071 [E.] 6. Plumae avium auxiliantur, inprimis Perdicum, combustae, Sennert.
2.1073 [E.] 7. Imprimis utiles sunt et a pluribus commendantur ut praesentaneum auxilium, et quod momento quasi Mulieres suffocatas revocent, Verrucae quae tibiis equorum adnascuntur, si in furno siccentur, et in pulverem redigantur, et fumus ex eo naribus obiiciatur iniecto carbonibus, Idem.
2.1077 [E.] 8. πετρέλαιον, quasi oleum petrarum, ex quibus odore validissimo extillat.
2.1077 [E.] 9. Ex Chymicorum sententia, quae sane probabilis est.
2.1078 [E.] 10. Grave-olentem: sic Plin. Virus alarum, et Mustelarum virus exitio est, i. e. odor. Colum. Virus paludis, Virg.
    --Virosaque Pontus
    Castorea--
Statius tamen eo in bonam partem utitur.
    --Atque omne benigne
    Virus odoriferis Arabum quod crescit in arvis.
Ubi Virus significat rem Multum, non Male, olentem.
2.1095 [E.] 11. Λήδανον Herodot. sed Ionice, nam communiter λάδανον scribitur, et corripitur a Marcello.
2.1095 [E.] 12. Arabia etiamnum et Ladano gloriatur, forte casu hoc et iniuria fieri odoris plures tradidere, Capras, maleficum alias frondibus animal, odoratorum autem fruticum appetentius, tanquam intelligant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes, distillantemque ab his casus mistura succum improbo barbarum villo abstergere, hunc glomerari pulvere, incoqui Sole, et ideo in Ladano Caprarum pilos esse, Plin. l. 12.17.
2.1096 [E.] 13. Sudant (Myrrhae arbores) sponte priusquam incidantur Stacten dictam, cui nulla praefertur.
2.1097 [E.] 14. Zibeth vocatur odoramentum quoddam pingue, crassum, nigri saponis facie, quod sudor est animalis cui Felis est figura. Qui liquorem illum esse eius semen arbitrantur, ineptiunt; Strigmentum enim est, non, ut putabas, humor extractus e loculis genitalibus, Scal. Exer. 211.2.
2.1097 [E.] 15. Gazelae Vomica, cuius excellentiam probant Persae, si odorantibus sanguis e naribus eliciatur, Id. Exerc. 211.6.--Gazela tibi ignota non fuisset ex qua Moschus: est autem Gazela tota capreoli facie, etc. Ibid. Vide etiam Exercitat. 21.
2.1098 [E.] 16. Graeci recentiores (Veteres enim non noverunt) αμβαρ appellant, quidam Ambarum, alii Ambram: quidam Balaenae semen esse putant, alii gummi arborum in mare delapsum, alii genus bituminis. Scaliger Fungi speciem esse.
2.1136 [E.] 17. Ut Minister in sacris Agonalibus.
    Semper Agatne rogat, nec nisi iussus agit,
Ovid. Fast. 1.
2.1137 [E.] 18. Galeni motus autoritate nonnunquam putavi Uterum nihil aut perexiguum e sua sede dimoveri: at aegrotarum mulierum modo querimonia modo precibus adductus, hunc saepe tactu deprehendi instar globi cuiusdam in ventriculum efferri, eumque graviter opprimere; hinc et saepe manu depressus est, manifestoque in propriam sedem propulsus: neque id sane magìs alienum videri debet quam eiusdem prolapsus quo totus fere procidit, Fernel. Alii tamen hunc ascensum uteri negant.
2.1145 [E.] 19. Helvetii. Vide Histor. lib. l. Comment. Caesar.
2.1155 [E.] 20. A notissima Democriti sententia, Veritatem in profundo Puteo latere.

III

3.134 [E.] 1. Album et Caeruleum, alio nomine dicitur Syrinx vel Syringa Alba aut caerulea, quod surculos spargat (aliquando et truncum arboreum caerulea) fungosa medulla plenos in morem Sambuci, et fistulis effingendis aptos, unde et Anglice vocatur Pipetree, spicam vel racemum portat florum minutorum, caerulea Longiorem, alba breviorem, odoratorum.
3.135 [E.] 2. Frutex sepibus familiaris flore odoro, vulgo dictus Caprifolia vel Matrisilva. Angl. Woodbind, Honysuckle.
3.135 [E.] 3. Arbor florem ferens similem genistae, a nostratibus Sena Notha dicta, quod folium habeat non dissimile Senae, vim autem purgandi acriorem multo et periculosam.
3.187 [E.] 4. Chamaelaea Germanica, Angl. Spurg. Olive, or Dwarf Bay. I. Laurus Pumila, nec differre videtur a Chamaedaphne Dioscorid. Arab. Mezereon dicitur, floret circa Calendas Ianuar. Frutex est, aliquando in altitudinem sex pedum crescens, et multos ramulos diffundens, folio Ligustri, sed minore, et pallidiore, racemis florum minutorum ex ipso ligno erumpentibus, quibusdam saturi, aliis diluti ruboris, odoratis.
3.187 [E.] 5. Quamobrem ita vocetur nescio, aliqui Laurum sylvestrem vocant, aeque male. Tini meminit Plin. Hanc (ait) sylvestrem Laurum aliqui intelligunt, nonnulli sui generis arborem: differt colore, est enim caerulea bacca, Lib. 15. cap. 30. Pumila est planta (verba sunt Bapt. Portae, sed in Angl. novem pedes altas vidi) foliis inodora admodum florida, etiam Hyeme, quo tempore maxime expetitur opere topiario, Flos in umbella corymbacea ex albo purpureus, semine ut Terebinthi, gigartis uvarum ex argento in caeruleum Luridis, et Celastrum Theophrasti putat esse.
3.193 [E.] 6. Aconitum. Wolfs-bane, Angl. floret Mense Ianuario (nempe Aconitum hyemale dictum, sunt enim aliae species) Constat omnium venenorum ocyssimum esse Aconitum, et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. Hoc fuit venenum quo interemptas a Calphur. Bestia uxores M. Caecilius accusator obiecit, Hinc illa atrox peroratio, Eius in digito mortuas. Fabulae narravêre, a spumis Cerberi Canis, extrahente ab inferis Hercule, ideoque apud Heracleam Ponticam ubi monstratur is ad inferos aditus gigni, Plin. l. 27 c. 2. Addit. 3. Nascitur in nudis cautibus, quas Aconas vocant, et ideo Aconitum aliqui dixere, nullo ne pulvere quidem nutriente, hanc aliqui rationem nominis attulêre, Alii, quoniam vis eadem in morte esset, quae cotibus ad ferri aciem deterendam, statimque admota velocitas sentiretur. Postrema ratio nominis satìs inepta est, priorem probat Ovidius.
    Quae quia nascuntur dura vivacia caute,
    Mortales Aconita vocant--
Florem habent Ranunculo similem, radicem Anemonae.
3.199 [E.] 7. Nempe Leucoium Bulbosum praecox (nam Leucoium significat Stock-gilliflowers, et Leucoium Luteum, Wall-flowers) quod Febr. floret, vel aliquando sub finem Ianuarii; Aliqui Violam albam Bulbosam appellant; Angli The Bulbous Violet, or Snow drops, quasi dicas Guttas Nivis.
3.205 [E.] 8. Hepatica nobilis; Noble Liverwort. Flos Ranunculo similis, Ianuario florens.
3.213 [E.] 9. Primula Veris Caerulea vel purpurea, quae media hyeme floret, nam reliqua genera tardiora vernaque sunt. Blew Primroses.
3.215 [E.] 10. Anemonae arte et satione tempestiva quovis anni mense florent, sed et sponte quaedam Februario, sicut et Cyclamini, Crocique.
3.219 [E.] 11. Hellebor, Bears foot, floret Decembri, unde et Angl. dictus est, Christmas-Flower. Flos Rosae albae simplici similis.
3.227 [E.] 12. Melampodis fama divinationis artibus nota est, ab hoc appellatur unum Hellebori genus Melampodion, Aliqui pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse Praetidas furentes. Plin. l. 25. c. 5. Praetides Praeti Argivorum Regis filiae, Iphianassa, Lysippe, Maera, et Euriale dictae, quae cum se forma Iunonem superare iactitassent, in eum furorem actae sunt, ut se Vaccas esse crederent.
    Praetides implerunt falsis Mugitibus agros.
Virg. Melampus autem (sive Augur ille celebris, sive alius)
    --Helleboro curavit eas, et
    Iphianassam uxorem duxit certe Melampus.
Virg. Medicus dicitur. Georg. 3.
     Cessere Magistri
    Phyllirides Chiron, Amathaoniusque Melampus.
3.248 [E.] 13. Hemerocallis antiquorum flos diversus est diversis autoribus, Dioscoridi ex genere Liliorum est, Theoph. Longe alius, et Plin. qui eam folio coronare dicit. Nomen certe maximae parti florum convenit, sed minus fortasse Lilio quam plerisque aliis, si a fugacitate titulum obtinuit.
3.263 [E.] 14. Audiamus unum Plin. Medetur morbis Comitialibus, Vertigini, melancholicis, insanientibus, Lymphaticis, Elephantiae albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis, Hydropicis, incipientibus Tympanicis, stomachicis, spasticis, clinicis, Ischiadicis, Quartanis, quae aliter non desinant, tussi veteri, inflammationibus, torminibus. Haaec omnia cumulatim, sed et multa alia sparsim attribuit. Libet nunc titulos videre Imperat. Iustiniani, Imperator, Caesar, Flavius Iustinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, Pius, Foelix, Inclytus, Victor ac Triumphator, semper Augustus. Satìs haec gloriosa, sed profecto Imperator Helleboro nostro immane quantum inferior est.

3.355 [E.] 1. Ex genere Pseudonarcissorum Iuncifoliorum, propter figuram tubi in medio flore a Gall.Trompettes dicitur, ut a nostratibus, Trompets, vel, Bastard Iunquillas.
3.363 [E.] 2. Famosissimo nomine Satyrion, a libidinosis Satyrorum testiculis. Ὄρχεις Testiculi, quorum et figuram radices referunt, et vim mirifice augere dicuntur. Diosc. scribit a Romanis, Molorticulum Veneris nominari, quasi (interprete Laurembergio) efficax in permolendo Orticulo muliebri. Multae sunt Orchidum species, sed tres a floris figura cognominatae, nempe Orchis, Sphecodes, Melittias, Myodes. Angl. The Wasps Orchis, (quam male Parkinsonus noster appellat, The Gnats Orchis, σφήξ enim Vespa est, non Culex) The Bees Orchis, The Flies Orchis.
3.369 [E.] 3. Dens Caninus. Dogs-tooth. Flore albo vel purpureo, ex Satyriorum (ut quidam existimant) genere, et Satyrion Erythronium, τρίφολλον Diosc. volunt esse, quod Parkinsonus nostras Tulipam esse contendit, utcunque non minus efficax in excitanda Venere creditur.
3.371 [E.] 4. Variae sunt dissimillimaeque Hyacinthorum species quarum nulla litterulis notisve signata est, sed neque Lilii formam habet, itaque nullo iure hoc nomen invaserunt. Columellae, Vitruvio, Palladio Iris, caerulea Hyacynthus dicitur, quae non minus ab illo Heroico poetarum differt; de quo magna inter Criticos et inextricabilis contentio est. Parkinsonus Hyacinthum illum purpureum quem stellatum dicimus, Virgilianum Vaccinium putat esse.
3.381 [E.] 5. Ornithogalum, Lac Avis, vel Gallinae, an propter excellentiam et raritatem cum primo id nominis adeptum sit? quo sensu dicimus,
    Rara avis in terris nigroque simillima Cygno?
Certe Plin. in praefatione sic ait, Alii κέρας Ἀμαλθείας, (libros inscripsere) ut vel Lactis Gallinacei sperare possis in volumine haustum, super quo Dalecampius, Lac Gallinaceum olim de summa faelicitate usurpabatur. Strabo, l. 14. Eos qui Sami foecunditatem laudabant, ei proverbium accommodasse tradit quo aiunt, Φέρειν ὀρνίθων γάλα. At nullus hoc bulbo vulgarior; an quod flos iste parvus, intus lacteus, foris viridis, albas quodammodo avium super foliis deiectiones (quae quasi lac Avium videntur) repraesentat? vocatur et alio nomine Bulbus Leucanthemus, et ab Anglis honorificentissime, Bethlemiae Stella propter stellarem floris figuram.
3.387 [E.] 6. Daisie. Gall. Margarite. Officinis Consolida minor appellatur propter vim astringendi curandorumque vulnerum eximiam.
3.395 [E.] 7. Sanicula guttata dicta, propter plurimas minutissimas coloris sanguinei guttas per florem minutum sparsas. Angl. Spotted Sanicle. Nec dissimilibus guttis notata est Cotyledon, sed paucioribus, maioribusque, herba est ex Sedorum genere, Angl. Navel-wort; Lunaria, Moon-wort, Angl. aliquibus Soldanella Montana dicitur, vel Alpina propter similitudinem folii cum Soldanella marina, i. e. Sea Bindweed. Geranium, Angl. Cranes-bill, a γέρανος, grus, quod in summis alis quasi gruum capitula ac rostra spectantur. Multas habet species, Geranium Tuberosum, Romanum, Batrachoides, Hematoides, propter sanguineum floris colorem, et Astringunt hae quatuor Herbae, et egregiam vim habent in vulnerariis remediis, sed et florum etiam gratia in hortos aliquando recipiuntur.
3.401 [E.] 8. Gladiolus, quod folium ad effigiem gladii formatum sit, qua de causa et Graec. ξίφιον appellant, et μαχαιρώνιον Angl. Corn-flag, quoniam crescat inter segetes, Segetalis etiam Lat. dictus. In pulverem redactus bulbus, et inspersus, Sanguinem sistit, et vix uspiam planta est tantae potestatis in emolliendis discutiendisque tumoribus etc. quam Gladioli bulbus foris impositus cum adipe porcino. Lauremb.
3.409 [E.] 9. Vel Aquilina, vel Aquilegia, Angl. Columbine, quia florum calcaria recurva columbarum cervicem cum capite et rostro referunt, sicut Latine ab Aquila denominatur propter mucronem floris aduncum instar Aquilini Unguis. Fab. Colunnae Isopyrum est Diosc. Costaeo Pothos Theophrasti, at Dalechampio Theop. Diosanthos. Dodonaeo Leo Herba vocatur, Gesnero Leontostomium; non alium existimantibus Ore Leonis, a Columella dicto,
    Narcissique comas et hiantis saeva Leonis
    Ora feri--
Lib. 10. Radix in Hispania estur post longa ieiunia ad deturbandos renibus calculos. Park. ex Camerario, ex Clusio autem refert semen contra Morbum Regium atque omnes Hepatis obstructiones utiliter sumi, immo et parturientibus facilem partum praestare.
3.415 [E.] 10. Fritillaria vulgo nominatur, errore ridiculo nomenclatoris qui putavit Fritillum significare Tabulam illam Lusoriam qua Scacchorum in ludo utimur, quadratis areolis bicoloribus distinctam, Alii Meleagridem appellant, quod eiusmodi maculis Meleagridis i. e. Affricano-gallinae, et plumae et ova notentur, Alii Narcissum (videtur enim Narcissorum esse ex genere) Caperonium, a nomine, ut ferunt, Inventoris. Alii Lilium variegatum. Nomen Gavianae primus ei indidit Laurembergius, ab ovis Gaviarum punctis luridis eundem in morem variis. Gavia avis est aquatica, Angl. puto dicitur, Sea-gull, eandemque ob causam Belgas hunc florem appellare ait Rivitsblomen, i. e. Gaviae florem.
3.417 [E.] 11. Prodigiosa Mensarum Citrearum pretia vid. apud Plin. Lib. 13. Et Mensarum insaniam vocat, quas foeminae viris contra Margaritas regerunt. Et, Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor est. Has mensas propter maculas et colorum discursus varios, Tigrinas et Pantherinas ibidem vocat.
    Accipe foelices, Atlantica munera, sylvas;
    Aurea qui dederit dona, minora dabit. Mart.
3.419 [E.] 12. Lilia Persica, non ita pridem e Persia huc advecta a Mercatoribus nostratibus. Radicem habet Coronae Imperiali similem, sed sine graveolentia scapum minorem humilioremque; a medio ad summum stant quidam ordines florum pendulorum instar Gavianae sed vix tantae magnitudinis, colore ferrugineo, etc.
3.421 [E.] 13. Lilium Convallium dictum, nescio quamobrem, exiguorum alborumque foliorum spica constans. Putatur haec esse veterum Oenanthe, quam Theod. Vitifloram vertit ab odore germinantis uvae. Incertum hoc quidem, sed ponamus hic ita esse.
3.427 [E.] 14. Vinca pervinca. Angl. Perwincl, or Ladies Bower, sed plures eius species sunt.
3.429 [E.] 15. Crow-foot. Angl. Ranunculum vocamus, quem Graeci Batrachion, genera eius quatuor--nascitur in limitibus humidis, et opacis Plin. unde a Ranis cognominatur; sed hodie multa eius generis nota sunt, quaedam certe bellissimo flore.
3.433 [E.] 16. Asphodil, Day Lilly. Asphodelus manditur et semine tosto et Bulbo, sed hoc in Cinere tosto, deinde sale oleo addito, preterea tuso cum ficis, praecipua voluptate, ut videtur Hesiodo, traditur et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxam. Asphodeli mentionem et Homerus fecit, Radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior 80 saepe acervatis bulbis. Theophrast. Et fere Graeci, princepsque Pythagoras. Caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri-sylvestris, Anthericon vocavêre, radicem vero, i. e. Bulbos Asphodelon, nostri illos Albucum vocant, et caulem Hastulam Regiam, etc. Plin. Lib. 21.17. Hesiod.
νήπιοι, οὐδ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντος,
οὐδ ὅσον ἐν μαλάχῃ καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ ὅνειαρ.
Plato, 3. de Legibus Epimenidem vilissimo cibo confecto ex Malva et Asphodelo contentum fuisse tradit. Dalech. Ἐδώδιμοι μὲν γὰρ οὐ μόνον βολβοὶ καὶ τὰ ὅμοια τούτοις, ἀλλὰ καὶ ἡ τοῦ Ἀσφοδέλου ῥίζα. Theophr. Quidam igitur veterum Ἀσφόδελον Sisarum putant esse, sed folia Asphodeli πράσῳ μεγάλῳ ὅμοια non autem Sisari; nostri quidem Asphodeli tuberibus porci vescuntur, sed hominum stomacho aversatur ac vomitum ciet, ergo aut Asphodelum poetico more pro quacunque radice ponit Hesiod. Aut delicatius Ascrae genus nascitur, Aut plane nescimus quid sit illius Asphodelus.
3.436 [E.] 17. Flos Adonis, eodem nomine et Anglice vocatur, satis inepte. Flos est exiguus, ruber, sex foliis minutis conflatus, ex Anthemidis genere videtur esse; ridet hanc nominis arrogantiam anemone quod ea ex ipso Adonidis sanguine nata dicatur. Anemonis hanc aggregant quidam tanquam infimam et simplicissimam earum speciem.
3.439 [E.] 18. Angl. Stock-Gilliflowers, i. e. Caryophillus fruticans, ab odoris similitudine. Leucoion dicitur, quanquam omnium fere colorum flos sit, vel a canitie foliorum, non floris; ut putat B. Porta, vel fortasse quod omnes flores, cuiuscunque coloris sint, degenerent tandem in album, fere post triennium. Columella addit etiam iis Epitheton Candidi, admodum superflue, sed hoc tamen innuit et alios Leucoion colores habere, cur autem Candida Leucoia praecipue nominat, cum illa sint vel ignobilissimum genus, vel degenerantia et quasi valetudinaria Leucoia?
3.443 [E.] 19. Leucoia lutea, maceriis ac muris aedificiorum familiaria quanquam et in hortos quoque recepta, praecipue flore multiplici, unde Angl. dicuntur Wall-flowers, quasi flos murorum, vel Parietaria Officinis Cheiri vocatur, unde fit oleum Cheirinum, Arabico, ut arbitror, vocabulo.
3.445 [E.] 20. Calendula nostra (sic dicta quod omnibus Calendis, i. e. mensibus floreat, Fior d'ogni Mese, Ital. quod exacte verum est) Caltha veterum putatur esse. Luteolum Virgil. vocat, Colum. ait.
    Flaventia lumina Calthae--
Marigold Angl.
3.447 [E.] 21. Helleborine dicitur, quod sit Hellebori albi folio, flos Calcei formam quodammodo representat, unde Calceolus Mariae vulgo indigetatur, Angl. Ladies-slipper. Unde et Cosmosandalos existimatur esse veterum, a Sandalis figura.
3.449 [E.] 22. Barba Hirci, τραγοπώγων, Angl. Goats-beard, quod flos nondum explicatus barbae hircinae figuram imitatur, vel a pappo cano grandiori qui in summo vertice eius nascitur. Plin. Comen etiam vocat. Quotidie circa meridiem flos occludit folia nec nisi mane postero explicat.
3.451 [E.] 23. Angl. Ox-eye. Buphthalmos flore similis boum oculis, folio foeniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti, quidam Cachlam vocant. Plin. l. 25.8. Dalech. Legit Calcham; fortasse non male Caltham legeremus, nam ex earum genere videtur esse, et colore et figura floris. Notum est Bovinos oculos, i. e. magnos, Iunoni attribui.
3.453 [E.] 24. Angl. Vipers-grass, Scorsonera Hispanice sonat quasi Viperaria herba non ita pridem inventa, contra venena laudatissima, lacteo humore abundans, Flos luteus diluta flavedine, et non absimilis Barbae Hircinae; Tragopog.
3.455 [E.] 25. Radix Cava, Angl. Hollow-root, A re nomen habens, nam intus cava est, testamque refert. Herba est Delphinio flore similis folio Aquilegiae, Tota veri mancipatur, reliquo anni tempore sub terra latens.
3.457 [E.] 26. Variis nominibus nuncupatur Viola Lunaris, Bolbonach, (barbarico nomine) Viola latifolia, Viola peregrina, Lunaria Graeca, Lunaria maior, Lunaria odorata, Angl. Sattin Flower, Honesty, Penny Flower.
3.457 [E.] 27. Plin. Lib. 25.9. Est similis Verbasco herba, quae saepe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, haec abiecta blattas in se contrahit, ideoque Romae Blattariam vocant: Atque idem scribit Dioscor. de verbasco sylvestri; negat id Parkinsonus in nostratibus Blattariis observari; quae tamen et Anglicum a Blattis nomen trahunt. Moth Mullein, quarum quae Lutea est, odorata est.
3.459 [E.] 28. Sisymbrii genus est, quod officinae Nasturtium aquaticam vocant, Water Cresses: Sed Cardamine flore pleno et Cardamine trifolia recipiuntur etiam in hortos. Angl. Cuckow Flowers (flos Cuculi) Ladies Smocks.
3.459 [E.] 29. Herba Buglossi folio sed promisso magis atque laeviore, colore quoque dilutiore, albicantibus maculis notato, ad similitudinem pulmonis, unde nomen, et ad omnes zpulmonis morbos utilissima existimatur. Quidam Symphytum maculosum vocant, i. e. Spotted Comfrey. Florem fert Paralysi vulgari similem, sed colore ferrugineo, unde et Anglice dicitur. Cowslip of Ierusalem, aliisque nominibus Lungwort, Sage of Ierusalem.
3.469 [E.] 30. The Elder Rose, Angl. Or the Guelder Rose, quod in Gueldria frequens nascatur; flos quasi pila quaedam alba apparet ex innumeris minutissimis conglobata flosculis.
3.471 [E.] 31. Fructum, nisi rarissime, non ferunt, eumque non probabilem, itaque ad topiarias magis scenas, quam usum Pomarii adhibentur.

3.548 [E.] 1. Primulam Veris a Paralysi ita distinguit Parkinsonus, (Nam ab aliis plerumque confunduntur nomina) quod illa non nisi unicum florem eodem caule attollat, haec plures. Illam Primrose Angl. vocamus, hanc, Cowslip. Sunt igitur omnes Auriculae Ursi, genus quoddam Paralysis quod nomen Auricularum satis quidem ineptum, suo tempore obtinuisse testatur Mathiolus. Mirum sane foret si haec omnia genera Primularum, tam insignia atque ubique aetate nostra crescentia, veteribus ignota omnino fuerint, vix minus certe mirandum est, vetus illarum nomen a Criticis nostris adhuc ignorari.
3.596 [E.] 2. Parkinsonus noster nullum agnoscit purpureum Narcissum, aliquem Medio-purpureum appellat, qui calycem nempe habeat vel circulis vel punctis purpureis signatum. At Virg. Eclog. 5.
    Pro molli viola, pro purpureo Narcisso.
Fortassis more suo quemvis pulchrum colorem, Purpureum, quemvis Florem Narcissum vocat, ut cum dicit
    --Manibus date Lilia plenis,
i. e. Flores omnes, sicut Homerus, λειρίου nomine genus omne florum complectitur, sed quid respondebimus Plin? qui ait, Narcissi duo genera in usu Medici recipiunt, unum purpureo flore, alterum Herbaceum. An illum indigitare vult quem medio-purpureum vocat Parkins? An illa aetate quidam fuerint toti purpurei? Annon denique (quod suspicor) Romani aliam aliquam plantam praeter croceum illum fabulosum ex Narcisso florem, Narcissum nuncupaverint? Cur enim ei peculiariter Comam attribuerunt? Colum. Narcissique Comam; Virg.
    --Sera Comantem
    Narcissum--
Et certe longe maxima pars Narcissorum verna, non sera est: cur illi etiam Lacrymam, tanquam arbori aut frutici, glutinosam dederunt? Virg. 4. Georg.
    --Pars circa septa domorum,
    Narcissi lacrymam et lentum de cortice gluten;
    Prima favis ponunt fundamina--
3.597 [E.] 3. Narcissus Chalcedonicus flore pleno albo Polyanthos. Parkins. qui et pulcherrimus et suaveolentissimus est.
3.630 [E.] 4. Vulgatissima Anemonarum divisio apud Recentiores in Latifolias atque Tenuifolias.
3.631 [E.] 5. Flos nunquam se aperit nisi vento spirante, unde et nomen accepit. Plin. 21.23. Fallitur ergo Ovidius, Qui ita dictum putat, propter brevitatem floris, pauci enim sunt diuturniores,
    --Brevis est tamen usus in illis;
    Namque male haerentem, et nimia levitate caducum,
    Excutiunt iidem qui perflant omnia venti.
Ovid. Lib. 10. Metam. Ubi Fabulam vide. Ex Adonidis cruore Natam Anemonen fabulantur et Ovidius, et Nicander, et plerique poetarum. Bion solus ex illo Rosam asserit creatam, e lacrymis autem Veneris Anemonem.
    δάκρυον ἁ παφίη τόσον ἐκχέει, ὅσσον Ἄδωνις,
    αἷμα χέει τάδε πάντα ποτὶ χθόνι γίγνεται ἄνθη.
    αἷμα Ῥόδον τίκτει, τάδε δάκρυα τὰν Ἀνεμώναν.
Liceat mihi Anemonae gratificari, atque ex utrisque ortam praedicare.
3.679 [E.] 6. Omnium florum augustissimus visu; Laurembergius Archithyrso nomen illi indit.
3.698 [E.] 7. Ab oriente non ita pridem in nostras regiones venit, veteribus ignotus.
3.701 [E.] 8. Saepe bilibris est.
3.710 [E.] 9. In intimis foliorum singulorum floreis ungulis enascuntur tubercula quaedam candida, Margaritis non absimilia, liquore melleo plena.
3.718 [E.] 10. Archithyrsus triplici florum ordine Constantinopoli familiaris est, apud nos rarissima.
3.723 [E.] 11. Ariadnes.
3.739 [E.] 12. Qui bulbus continuos aliquot annos vulgarem florem, flavum aut rubrum ostentavit, is una forsitan aestate pulcherrimi coloris flosculo exhilaraturus est colonum, sed brevi et non durabili gaudio; nam cum planta ipsa bulbus totus sequenti anno emoritur. Lauremb.
3.759 [E.] 13.     --Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
    Si posset centum Scenae praebere rogatus.
    Qui possum tot? ait, tamen et quaeram, et quot habebo
    Mittam--
Post paulo scribit.
     --sibi millia quinque
    Esse domi Chlamydum partem, vel tolleret omnes.
Horat. l. 1. Epist. 6.
3.790 [E.] 14. Ante non ita multos annos coeperunt quoque bulbi illarum inferri culinis, et praeparari in gulosum, neque ingratum ferculum, quo non solum creditur corpori laudabile alimentum adiungi, sed et stimulos addi exercitiis venereis, Assantur bulbi sub cineribus, vel coquuntur in aqua, et apponuntur cum aceto, oleo, sale, piper. Lauremb. Gerardus, et Parkinsonus, Contendunt, et, ut arbitror, evincunt, Tulipam nostram non aliam esse Satyrio Dioscoridis, inter venerios bulbos olim famosissimo.
3.794 [E.] 15. Ἀγνός Graece, quasi Ἁγνός, i. e. purus, castus. Unde Officinae eam barbare Agnum Castum vocant, hoc est, Arborem Castam castam. Est ex salicum genere: Gaza Amerinam vertit. Rationem nominis reddit Galenus, quod castitatem conservet iis, quibus aut estur, aut bibitur, aut substernitur: Vitex latine dicitur; Plin. Lib. 24.9. Non multum a salice vitilium usu distat Vitex, foliorum quoque aspectu, nisi odore gratior esset, Graeci Lygon vocant, alii Agnon, quoniam Matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes, his foliis cubitus sibi sternunt. θεσμοφόρος autem Ceres; Legiferam Cererem appellat Virgil. Romanis Bonae Deae nomine innotuit, cuius castissimae sacra viris ne aspicere quidem licuit.
3.802 [E.] 16. Sexti Tarquinii.
3.812 [E.] 17. Quidam radicem Chrystalli esse dixerunt, vocatur ex argumento Iris; nam sub tecto percussa, sole species et colores Arcus coelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans, magnaque varietate admirationem sui augens. Plin. l. 37.9.
3.822 [E.] 18. Succus radicis tollit maculas, impetigines etc.
3.826 [E.] 19. Quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut Iris; quia et arborem totam, cuius radices attingit. Plin. l. 21.7. Et paulo post, Iris radice tantum commendatur, unguentis et medicinae nascens, et alibi eam dicit esse Nobilissimi odoris. Hinc ex radice Iridis caeruleae pulvis ille conficitur, vulgo Pulvis de Cypro dictus (Angl. Orris-powder) qui capillis inspergi solet.
3.830 [E.] 20. Forum Capuae, ubi tot unguentarii negotiabantur, ut Seplasiarius inde absolute pro unguentario acceptus sit.
3.831 [E.] 21. Famosissima deliciis olim urbs magnae Graeciae.
3.834 [E.] 22. Angl. Stock gilloflower, Crocus serus. Verus ille Crocus, qui medicinae usibus seritur, et autumno tantum floret, odoris suavissimi.
3.835 [E.] 23. Caryophyllus. Gillo-flower Angl. quem quidam putant esse διὸς ἄνθος Theophr. sed non nimis hoc certum est.
3.851 [E.] 24. Succus recenter expressus, partim ex radicibus solis, partim ex floribus etiam valide deturbat ex corpore Aquam et Bilem; adeoque celebre est Hydragogon. Lauremb. Iris cui flos purpureus est, efficacior ea cui albus, deiectione, nonnunquam et vomitione Aquam, praecipue Citrinam ducit, deinde et crassiorem pituitam, viscerum obstructionibus expediendis efficacissima. Fernel.
3.880 [E.] 25. Vetustissima inventu Paeonia est, nomenque autoris retinet. Plin. l. 25.4. nempe a Paeone, cuius meminit Homerus, eamque Plutonem curasse dicit vulneratum ab Hercule. Vid. Iliad. 5. Celeberrimus huius plantae usus in omnibus Epilepticis Cephalicisque morbis, praecipue vero Paeoniae Maris, non Foeminae languidior virtus, Appensa collo radix (praecipue infantum) Epilepsiam (quae non sit inveterata) curat, sicut ipse experimento saepius cognovi. Parkins. atque huius rei author est etiam Galenus.
3.952 [E.] 26 A morsu canis rabiosi unicum remedium oraculo quodam nuper repertum radix sylvestris Rosae quae Cynorrhodos appellatur. l. 8.41. Historiam vide lib. 24.2.
3.954 [E.] 27. Fructus Lithontriptici, in quibus excellunt exempti Arilli, spongiae quoque calculosos efficacissime iuvare dicuntur, et imprimis qui inibi continentur lapilli et vermiculi. Schrodr.
3.962 [E.] 28. Veneris Syriae, Quarta Venus Syria Tyroque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse traditum est. Cic. l. 3. de Nat. Deor. Fabula autem sic se habet. Rosam non nisi candidam primo extitisse, rubuisse demum, vulnerato Veneris pede, cum Adonidi opem latura, praecipiti cursu per dumeta raperetur.
3.1090 [E.] 29. Rosa Candida insigne erat Regiae familiae Ducum Eboracensium, Rubra, Lancastriensium, inter quos per saeculum fere duravit bellum omnium crudelissimum, in quo plus sanguinis Britanni quam in bis superanda Gallia effusum esse dicitur, in quo octuaginta principes regii sanguinis occidisse feruntur. Certe duodecim fere annorum spacio duodecim magna praelia inter Reges Henricum sextum et Eduardum quartum commissa sunt.
3.1101 [E.] 30. Insigne Regni Scotici.
3.1106 [E.] 31. Vid. Fab. 5. Lib. Fastorum.

IV

4.7 [E.] 1.        Namque sub Oebaliae memini me turribus altis,
    Qua niger humectat flaventia culta Galesus
    Corycium vidisse senem: cui pauca relicti
    Iugera ruris erat--
et paulo post,
    Regum aequabat opes animis, etc.
Virg. 4. Georg.
Ubi mallem per Corycium, Phocensem; quam cum Virgilianis interpretibus Cilicem intelligere, nempe ex Coryco, vel Corycea Phocidis prope Parnassum, non ex Coryco, Ciliciae monte, oriundum meminit eius Stat. Theb. 7.
    Vel qui Parnasson utrumque
    Aut Cyrrham tauris Aenemoriamque supinant
    Coryciumque nemus--
4.10 [E.] 2. Historiam vide initio quarti libr. Q. Curtii.
4.19 [E.] 3. A Gyge Rege tunc amplissimo terrarum consultum (oraculum Apollinis respondit) Aglaum Ptophidiam esse foeliciorem. Senior hic in angustissimo Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat, nunquam ex eo egressus, atque (ut e vitae genere manifestum est) minima cupidine minimum in vita mali expertus. Plin. lib. 7.46. Quam Historiam fusius narrat Valerius Maximus. lib. 7. c. 1.
4.38 [E.] 4. Arcadiae civitas ab Ovidio, Statio, etc. memorata.
4.63 [E.] 5. Viola tricolor. Angl. Hearts-Ease, Pansy. Theophr. Φλόξ In flore triplicem colorem ostendit, candidum, luteum, caeruleum, videturque non potuisse decentiori vocabulo a Theophr. nominari quam Flamma; cum in lucernae sive lignorum flamma terni eiusmodi colores conspiciuntur, caeruleus in imo, luteus in medio, candidus in cacumine, ut et in Iride coelesti. B. Porta. Maio floret, et ad finem usque Autumni perdurat. Sed inodora est.
4.71 [E.] 6. Flos Leucoio non absimilis. Angl. Dames-Violets. Queens-Gilloflowers. Winter Gillo-flowers. Viola matronalis vel Hyemalis, vel Damascena, vel Muscatella quibusdam dicitur non certum hanc esse Hesperim Theophr. Hesperis (inquit Plin. 1.21.7) noctu magis olet, inde nomine invento. Qua in re certe cum veterum Hesperi haec nostra convenit.
4.78 [E.] 7. Chamaemelon, propter odorem male dictum. Leucanthemis-- Anthemum Plinii l. 26.8. Videtur alia ab hac herba esse, quanquam et illud calculos eiicere dicat. Chamaemelon febres quae citra visceris alicuius inflammationem infestant, discutit dissolvitque; ac praesertim quae ex humoribus biliosis aut cutis densitate proveniunt, qua de re et ab Aegyptiorum sapientioribus Soli consecratum est, febriumque omnium putatur remedium, etc. Sennertus ex Galeno. Quidam etiam affirmant calculum ex humano corpore exemptum (sit penes ipsos fides) et Chamaemelo obvolutum, brevi tempore dissolutum iri, magno argumento illud validissime calculosis opitulari.
4.88 [E.] 8. Blew-bottle. Angl. In nomine Cyani colos. Plin. l. 21.8. Quoniam a Cyano, gemma caerulei coloris, nomen habet, quam quidam Tarchinam nostram arbitrantur; quanquam ubique inter segetes nascatur, eum tamen honorificentissime Plin. cum Viola, et Rosa et Amarantho recenset.
4.97 [E.] 9. Blaptisecula rusticis dicta est, quoniam metentium falcem retundit.
4.100 [E.] 10. Angl. Fennel-flower, quod feniculi folio sit, a Graecis Melanthia propter colorem seminis, quod ad multa utile esse dicitur, vid. Plin. lib. 20.17. Gith, ex Graecis alii Melanthion, alii Melaspermon vocant, optimum quam excitatissimi odoris et quam nigerrimum; et Gith, etsi barbarum videri possit, Romanum vocabulum est, nec a Plin. tantum sed et a Columella et a Plauto usurpatum, si vere Calepinus legit in Rudente Pl. Act. 5. Sc. Secundae, Os calet tibi, num Gith frigefactus? Gall. Poivrette dicitur propter calorem seminis piperi non absimilem. Ferocula floris figura est (indeque rustici nostrates eum appellant Ruffling Robin) extantibus barba cornibusque viridibus: Semen, nempe id genus quod suave olet, Catarrhos et humores aqueos potentissime exsiccare atque exhaurire dicitur.
4.113 [E.] 11. Nomen a Gerardo nostrate impositum, traductum ex Belgico, Venus Looking-glass, sed melius ante a nostris appellabatur Corn-Violet. i. Viola segetalis, quod inter segetes crescat, ab aliis varie nominatur Onobrychis, Viola Arvensis, Viola inodora, Viola Pentagona, Campanula arvensis. Flos minutus purpureus, ex unico folio Campanularum more compactus, sed pentagono; parvitatem floris ingens numerus ex eodem caule pullulantium compensat, et bellum praebet spectaculum.
4.119 [E.] 12. Antirrhinon vocatur, sive Anarrhinon, sive Lichnis agria, similis Lino, radice nulla, flore Hyacinthi, semine vituli narium, etc. Plin. 25.10. Nomen Antirrhini attribuitur huic plantae, quanquam non omnimode conveniat cum Descriptione Theophrasti aut Dioscoridis; Ab aliis vocatur Orontium, Canis Cerebrum, Os Leonis, Leo Herba, Angl. Snap-dragon, Lyons mouth, Calves snout. Hoc perunctos venustiores fieri, nec ullo malo medicamento laedi posse, aut veneno, siquis in brachiali habeat, arbitrantur Magi. Plin. ibid.
4.125 [E.] 13. Napellus verus flore caeruleo. Blew-helmet flower, (i. Flos Galeatus, a figura) vel Monks-hood Angl. (i. Monachi cucullus) ex Aconitorum genere. Napellus venenorum praesentaneorum facile princeps, et planta adeo venenata est, ut non solum ii qui eius succum hauserunt, raro vel nunquam evadant: sed et ii qui sagittis Napelli succo illitis vulnerentur. Sennert. a radicis figura quae Napum refert (nempe radicis longae non rotundum) nomen obtinuit.
4.132 [E.] 14. Angl. The wholsom helmet flower (flos galeatus salubris.) Counter-poison, Monks-hood. (Monachi cucullus, Antidotum) Aconitum salutiferum; Avicennae Napellus Moysis dicitur. Anthora quasi Antithora, hoc est, Thorae nempe Aconiti antidotus. Usus praecipui in morbis ac ictibus venenatis, Pestilentiae specifice adversatur, et peculiariter radices Thorae. Scrodrer.
4.153 [E.] 15. Secundani, secundae Legionis milites. Liv. Galega, Ruta, Capraria, Angl. Goats-Rhue. Galega Italicum nomen est teste Mathiolo, florem habet, vel potius spicam floream, albi vel caerulei coloris, contra omnia venena pestilentesque morbos laudatur.
4.155 [E.] 16. Quae Graeca (Rosa) appellatur a nostris, a Graecis Lychnis, non nisi in humidis locis proveniens (nostrates autem Lychnides nulla loca recusant) nec unquam excedens quinque folia, violae magnitudine, odore nullo. Plin. l. 21.4. λυχνὶς στεφανωματική dicitur, vel a foliorum caulisque tomento, quo veteres fortasse pro ἐλλυχνίῳ utebantur, vel a colore lucido, vel quod noctu luceat: Theodor. Gaza in versione Theophr. Lucernulam vocat. Angl. Campion.
4.163 [E.] 17. Flos speciosissimus, multarum Lychnidum umbellam portans. Angl. Nonesuch, or Flower of Bristow, Chalcedonii autem Caeci olim dicti, quod non sedem potius in opposito littore elegissent, ubi postea Byzantium conditum est, multum commodiore loco.
4.175 [E.] 18. Invenit et Lysimachus herbam Lysimachiam quae ab eo nomen retinet, celebrata Erasistrato, folia habet salicis, Florem purpureum, fruticosa, ramulis erectis, odore acri, gignitur in aquosis, vis eius tanta est ut iumentis discordantibus iugo imposita asperitatem cohibeat. Plin. l. 25.7. Unde quidam eam παρὰ λύειν τὴν μαχήν dictam volunt, quo sensu Angl. vocatur Loos strife, or, Willow-herb, propter folium salicis.
4.176 [E.] 19. Angl. Gentian, Felwort, Bitterwort. Cuius diversae species multumque flore differentes. Gentianam invenit Gentius Rex Illyriorum, ubique nascentem, sed Illyrico praestantissimam, etc.
4.177 [E.] 20. Sopewort Angl. Inter gentianas numerat Parkinsonus propter similitudinem folii. Nomen habet ab extergendi facultate qua saponis ritu pannos eluit purgatque, etiam lanas ac vasa culinaria emundant ea rusticae. Flos, qui aliquibus plenus est, Iasmini odorem aemulatur.
4.188 [E.] 21. Campanae, vel Campanulae, Angl. Bell Flowers, a figura floris, multae sunt earum species, sed quae praecipue et peculiariter ita nominatur (nam Convolvulus, Trachelium, etc. licet eadem forma sint, habent propria sibi nomina) Campanae Persicifoliae, quae vel albae sunt vel caeruleae.
4.199 [E.] 22. Convolvulus autem maior caeruleus, multo largior Campanula caerulea, Ang. Great blew Bellflower, Great blew Bindweed, flos bellus, iucundissimi coloris.
Alluditur ad Campanas veras quae ex aere conflantur, cuius genus laudatissimum Corinthium olim fuit.
4.201 [E.] 23. Trachelium dicitur a leniendis faucibus gutturibusque exasperatis Angl. Throat-wort, or Canterbury-bells, quorum omnium pulcherrimum Trachelium Americanum flore ruberrimo, sive Flos Cardinalis; sic dictum vel a colore coccineo longe vividissimo, vel quod in Cardinalis alicuius horto primum Europae innotuerit.
4.205 [E.] 24. Angl. Fox-glove, quod aliquatenus Chirothecam repraesentet.
4.207 [E.] 25. Love-apple. Longo caule poma quaedam portat (nam flos negligitur) magnitudine exigui mali sed gibbera colore mali Aurantiae.
4.211 [E.] 26. Flos coccineus, antequam explicetur Cancrorum chelas aliquatenus referens, explicatus Gladiolum. Angl. The Indian flowry reed.
4.213 [E.] 27. Nasturtium Indicum. Indian Cresses, Angl. (quod folia esitantur nasturtii modo, similique sapore acri praedita sunt) Yellow Larks-heel, i.e. Delphinium luteum, quod Delphinii more calcaneum vel calcar habet longum. Flos bellissimus. Monardus, qui primus eam in Hispaniam transtulit, Florem Sanguineum nominat, quod tria inferiora floris folia sanguineis punctis et quasi guttulis notata sunt.
4.229 [E.] 28. Flos πολυώνυμος, Consol. Reg. Calcaris Flos, Flos Regius, Buccinum Romanorum, sed usitatissime Delphinium. A quibusdam creditur esse veterum Hyacinthus fabulosus. E quaternis conditionibus Hyacyntho attributis ab Ovidio, sola forma Lilii obstat, alioquin affirmarem audacter Consolidam regalem, eam scilicet cui Flos est purpureus, esse ipsummet Ovidii Hyacinthum, 1 color illi purpureus, 2 evidentissime et expressissime in flore hoc leguntur Litterae Ai, Ai. 3 Est etiam primus inter verni temporis flores, sed prohibet figura quae nimis remota a Lilii effigie. Lauremb. Sed quid sibi velit cum Consol. Regal. primum inter vernos flores vocet, non intelligo; est enim certe omnino aestivus, prope ad Autumnum usque durans. Angl. vocatur Larks-heel vel Larks-spur.
4.241 [E.] 29. Hyacintho enim nostro veteri omnes notae desunt.
4.250 [E.] 30. Pro Martago sic argumentantur, esse ex genere liliorum, esse inscriptum maculis quibusdam, quae Litterae possunt appellari, eodem certe iure quo Plinius in Faba Litteras lugubres inveniri ait ex sententia M. Varronis. Unde distinctionis gratia hunc Hyacinthum Inscriptum appellant, καὶ ἁ γραπτὰ ὑάκινθος. Theocr. Sed et illud Epitheton Ferruginei, atque Purpurei, satis convenit si morem Poetarum spectamus, qui nunquam fere de coloribus exacte loquuntur. At vero tandem non est vernus hic flos; Quid dicam? haeret aqua mihi, et assensum sustineo.
4.255 [E.] 31. Fraxinella, quod sit folio Fraxini. Angl. Bastard Dittany. Flos quinquefolius, rubellus, sed singula folia saturatiore et sanguineo rubore virgata, e quorum medio stamina purpurea dependent.
4.265 [E.] 32. Thlaspi seu Thlaspe; cuius multa sunt genera diversissimae figurae; hoc genus quod in hortos recipitur, dicitur Angl. Candy Tufts.
4.267 [E.] 33. Angl. Scabious, vel quod scabiei medetur, vel quod alba quasi farina quaedam scabiei non absimilis, summis floribus adhaeret quasi aspersa. ψώρα Aetii.
4.269 [E.] 34. Unde et Salivaris dicitur, quod salivam moveat ore recepta. Angl. Pellitory of Spain.
4.273 [E.] 35. Flos Cyclamini Colossinus in coronas admittitur. Plin. l. 21.9. Colossinus, purpureus, a Colossis urbe Troadis.
4.275 [E.] 36. Pilosella, quod tota pilosa sit. μυοσώτις. Angl. Mousear.
4.284 [E.] 37. Angl. Sweet Iohn, Sweet William. Caryophyllis figura similis, sed singuli flores admodum parvi.
4.289 [E.] 38. Muscipula Lobelii. Lobels Catch-fly. Ben rubrum Mons-peliensium. Inter Lychnides recenset Parkins. caule et foliis ita viscosis ut irretire Muscas possit.
4.295 [E.] 39. Epimedium Dioscor. et semine et flore caret. Huic spissandi refrigerandique natura, foeminis cavenda. Plin. 27.9. Non est igitur Epimedium nostrum idem quod veterum; quamquam in illa potestate convenire cum illo credatur, quod sterilitatis causa sit, unde Angl. nominatur Barren-wort.
4.297 [E.] 40. Ptarmica flore pleno quod πταρμόν, i. e. Sternutamentum provocet. Angl. Double Pelletory, Florem Parthenio similem gerit.
Amor sinistra ut ante Dextram sternuit approbationem. Nunc ab auspicio bono profecti, etc. Catul.
    Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus,
    Aridus argutum sternuit omen Amor?
Propert.
4.301 [E.] 41. Est etiam flos in pratis cui nomen Amello,
    Fecêre Agricolae, facilis quaerentibus herba,
    Namque imo ingentem tollit de vertice sylvam,
    Aureus ipse, sed in foliis quae plurima circum
    Funduntur, Violae sublucet purpura nigrae,
    Saepe Deum nexis ornatae torquibus arae
    Asper in ore sapor, tonsis in vallibus illum
    Pastores, et curva legunt prope flumina Mellae;
    Huius odorato radices incoque Baccho.
    Pabulaque in foribus plenis appone canistris.
Virg. Geor. 4.
Mella nobilis est in Gallia fluvius, aliique cognominis alibi; Poetae tamen notior Mela Italus quem sinistra ripa receptum Ollius fl. in Padum defert, videturque hinc nomen inditum flori Amello, Farnab. Nostras. Idem flos est atque Aster Atticus antiquorum, qui et Inguinalis et Bubonium dicitur. Angl. Star-wort.
4.321 [E.] 42. Phalangium est Italiae ignotum, plurimorum generum etc. Plin. L. 29.4. Ubi genera nominantur; namque omnis Araneus venenatus Phalangion dicitur, quod internodia terna in cruribus habeat (quanquam id cum innoxiis araneis commune) Φάλαγξ enim proprie digitorum internodium est. Cum Italiae ignotum esse dicit, Magnam Graeciam sub Italiae nomine non comprehendit; nam in Apulia familiaris est famosissima illa ex Phalangiorum genere Tarantula, a Tarento urbe dicta. Haec autem herba Phalangites, vel Phalangium appellatur, Ἀπὸ τοῦ τοῖς Φαλαγγιοδήκτοις βοηθεῖν. Eademque notione Angl. dicitur, Spider-wort.
4.330 [E.] 43. Cognomen Affricani.
4.332 [E.] 44. Angl. The Mervail of Peru, or, of the World. Gloriosissimo nomine, et ultra meritum tumido. Flos parvus est ex campanularum genere, sed numerosissimus super eodem caule, luteus, purpureus, albus, versicolor, quod maxime est in eo mirandum. Ad solem se claudit, vesperi aperit, Convolvuli purpurei more.
4.338 [E.] 45. Eam sic describit Ferrarius. Torosus, Thyrsus, asparagi sive Hastulae regiae modo emicat in trium quandoque cubitorum laevem et sanguineo colore splendentem virgam, quae diffusis palmaribus ramulis turbinatim arborescens, fritillarias citra quadratas maculas imitantia florea Tintinnabula, obsoleto candore pallida, levique nonnunquam robore interfusa, inodora, deorsum versum spectantia raris intervallis numerosa suspendit, eadem tandem sine semine aridua sibi posterisque moriuntur. Nempe nostris in regionibus sed in America foecunda est Iucca: Nomen illud indidit Gerardus nostras, arbitratus veram esse Iuccam Americanam, ex cuius radice panis ibi conficitur, Cassavi nominatus, sed fallebatur.
4.341 [E.] 46. Angl. Holihock. Ex Malvarum genere, quarum virtutibus emolliendi, leniendi, laxandi praedita est. Malva arborea quibusdam dicitur, sed non recte; est enim alia praeter hanc vera Arbos Malva, semper virens.
4.349 [E.] 47. Angl. Africans, Et vulgo sed male nominantur, French-Marigolds. Flos Africanus, Flos Tunidensis, Caltha Africana dicitur. Genus autem unum eorum, Flos Africanus fistuloso flore, Semina omnibus inusitatae formae, longae, planeque sagittam referentis, sicut et folliculus quo conduntur, Pharetram repraesentat, unde locus non absurdus fortasse datur fabulae insequenti: Florae cum his telis Papiliones insectantis venatu.
4.387 [E.] 48. Graeci Ciston appellant fruticem maiorem Thymo, foliis Ocymi, duo eius genera, flos masculo rosaceus, foeminae albus. Plin. L. 24.10. Rosago quibusdam dicitur, quod sit flore simplicis Rosae, sed inodora, et paucis horis marcens. Angl. Holly Rose, Sage Rose.
4.393 [E.] 49. Congenera huic Lada est, sed altior fruticosiorque. Cistus Ledon, quibusdam. Angl. Gum-Cistus, or Sweet-Cistus. Ladanon vel Ledanon exsudans. Arabia etiamnum Ladano gloriatur. Forte casuque hoc et iniuria fieri odoris plures tradidêre, Capras maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum appetentius, tanquam intelligant pretia, carpere germinum caulis praedulci liquore turgentis, distillantemque ab his casus mistura succum improbo barbarum villo abstergere, hunc glomerari pulvere, incoqui sole, et ideo in Ladano caprarum pilos esse. Plin. L. 12. ib. Ubi vide plura. Hoc Ladanon multi usus est, inter caetera vino coctum Alopecias curare dicitur.
4.401 [E.] 50. Angl. Iasmine, or Iessemin. Iasminum aliquibus dicitur: originem Graecam subolet quasi Viola odorata, quanquam Graecis Iasme incognita. Frutex nobilissimus inter topiarios, apibus flos gratissimus, ex quo Unguentum conficitur omnium suavissimum.
4.420 [E.] 51. Vid. Fabulam 14o Libro Metamorph.
4.429 [E.] 52. Lathyrus annuus siliquis Corobi, Angl. Party-coloured Chichlins: Lathyrus latifolius, idem est quod Pisum perenne (Everlasting-Pease) sed et aliud Pisum, Quadratum dictum, flore coccineo in hortos recipitur.
4.430 [E.] 53. Angl. Scarlet Bean. Nam Fabam et Phaseolum communi nomine appellamus: est autem hic Phaseolus magìs proprie dicendus quam Faba.
4.431 [E.] 54. Literas lugubres eas maculas appellat, Plin. Sed et Oculi quoque Latine satis dici possunt; nam idem Plin. ait L. 8.17. Pantheris in candido breves macularum Oculi.
4.435 [E.] 55. Par scelus Pythagoras esse dicebat, Ἐσθίεν κυάμους, κεφαλάς τε τοκήων. Notissimum praeceptum eius, Fabis abstineto, sed sensus eius valde dubius controversusque est; nam et ipsum Fabis libentissime vesci solitum memoriae proditum est. De interpretatione praecepti, vid. Plin. 18.12. Gel. 11.4. Cael. Rhodig, 17.27, etc.
4.439 [E.] 56. Angl. Lupine. Tria sunt genera, flore albo, luteo, et caeruleo. Lupinum ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, Plin. 18.14. Sed addit. Maceratum calida aqua homini quoque in cibo est; nam bovem unum modii singuli satiant, validumque praestant.
4.447 [E.] 57. Mandrake. Mandragoram alii Circeium vocant; duo eius genera: Candidus qui et mas, niger, quae Foemina existimatur, angustioribus foliis quam Lactucae, hirsutis caulibus, radicibusque binis ternisve rufulis, intus albis carnosis, tenerisque pene cubitalibus, etc. Plin. 15.13. Ab hac radicum quasi crurum similitudine (sunt enim plerumque binae, ut saepe et in pastinacis tenuifoliis videre est) mirum fingunt de hac planta vanissimi agyrtae, creditque vulgus humanam habere figuram eam sexus differentia etiam oculis percipienda, quin et gemitus erutum edere exitiales effodienti. Semihominis vesano gramine foeta Mandragorae. Colum. L. 10.
4.451 [E.] 58. De Nymphaea vide quae Lib. lo diximus.
4.473 [E.] 59. Vide descriptionem huius plantae, admirabilis sane pulcherrimaeque, apud Fabricium (si ridere lubet) qui materiam hic nactus non vulgarem, strenuissime, more suo, ineptit. Granadillam Hispani (quod pomum Malo granato sive Punico non absimile ferat) Americani Maracottam nominant. Flos Passionis Iesuitis dicitur, quod excepta Cruce, omnia instrumenta Dominicae passionis in illo conspiciant; Illi quidem, hebetioris visus homunculi non item, Maracoc, sive Clematis Virginiana (The Virginian Climer) a Parkinsono appellatur, quod a Colonia nostra Virginiana in Angliam primum missa sit.

4.507 [E.] 1. Quae nunc Moly plantae vocantur, ex aliorum esse genere odor saporque testantur; unde illud honorificentissimum olim nomen adeptae sint, divinare nemo potest, cum Homerico certe Moly (quod nullum esse in natura rerum non dubito, non magìs quam fabulosum illud Hebraeorum huic affine Baaras a Iosepho, L. 7.24. memoratum) nulla in re conveniunt, Hom. 10. Odyss.
Ὡς ἄρα φωνήσας πόρε φάρμακον Ἀργειφόντης,
Ἐκ γαίης ἐρύσας, καί μοι φύσιν ἀυτοῦ ἔδειξεν.
Ῥίζη μὲν μέλαν ἐσκε, γάλακτι δὲ εἴκελον ἄνθος,
μῶλυ δὲ μὶν καλέουσι θεοί, χαλεπὸν δέ τ ἐρύσσειν.
Ἀνδράσι γε θνητοῖσι θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται.
Plin. De hoc Moly, sicut ipse coniecturam facit, sic ait. L. 25.4. Laudatissima Herbarum est Homero, quam vocari a Diis putat Moly, et inventionem eius Mercurio assignat, contraque summa veneficia demonstrat, Nasci eam hodie circa Pheneam et in Cyllene Arcadiae tradunt, specie illa Homerica, radice rotunda nigraque magnitudine cepae, folio scyllae, effodi autem difficulter. Graeci autores florem hunc luteum pinxêre, cum Homerus, candidum scripserit. Inveni e peritis Herbarum medicis qui et in Italia eam nasci dicerent, afferique Campania mihi aliquot diebus effossam inter difficultates saxeas radicis triginta pedes longae, ac ne sic quidem solidae, sed abruptae.
4.533 [E.] 2. Ulpicum, genus allii grandissimum, maximi incrementi, Punicum, Ἀφροσκόροδον Gr.
    Tu plenior allii Ulpici quam Romani remiges.    
Plaut. in Paen.
    Alliaque infractis spicis et olentia late,
    Ulpica--
Col. l. 10.
4.570 [E.] 3. Lympha non tantum Aquam significat, sed et Deam Aquae. Testis Varro qui eam invocat inter duodecim Deos Consentes, Agricolarum duces, initio Libri; Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine Aqua omnis arida ac misera agricultura, sine successu ac bono eventu, frustratio est.
4.571 [E.] 4.    Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
Ovid. Metam. 15.
4.584 [E.] 5.. Flos cuius tactu Iuno Martem concepit. Vid. Fab. Ovid. Fastor. l. 5.
4.628 [E.] 6. Ricinus (Palma Christi, great Spurg) olim dictus est a magnis autoribus (Falsum hoc quidem, sed nihil id mea refert in hoc loco) in horto consitus Talpas omnes fugare. Alii Sulphuris fumo in cuniculos immisso, aut Asae foetidae (i. Laseris) aut Allii odore eos abigere praecipiunt.
4.658 [E.] 7. Lilium Rosae nobilitate proximum, inquit Plin. at veteres Poetae tanquam esset omnium florum Princeps, illud unum saepe pro omnibus nominant.
    --Tibi Lilia plenis
    Ecce ferant Nymphae calathis.
     et,
    Manibus date Lilia plenis.
     Virg.
Qua figura non raro utuntur et sacrae litterae. Dilectus meus pascit inter Lilia, Et, Considerate Lilia agri quae neque serunt, neque metunt, etc. Et eodem modo dicendi λείριον vel κρῖνον, honoratur apud Graecos; immo quicquid amabile est λειριόεν appellatur Apollo λείριος; Homerus etiam suavem vocem vocat πα λειριόεσσαν, qualem, arbitror, Latini intelligunt per vocem Candidam. Quidam Rosam Iunoniam nominant, quod ex fabula traductum videtur, quae refert Iovem cum vellet Herculem immortalitate donare, dormientis Iunonis uberibus eum clam admovisse, illo autem nimis fortiter sugente magnam vim lactis effluxisse, partem eius coelo retentam, Galaxiam; partem vero in terram delapsam Lilia effecisse.
4.758 [E.] 8. Iliad. 2. Ἀλλοὶ μέν ρα θεοί τε καὶ ἀνέρες ἱπποκορυσταὶ
εὕδον παννύχιοι, δία δ οὐκ ἐχε νήδυμος ὕπνος
4.780 [E.] 9. Candidi papaveris semen tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos dabatur. Hoc et panis rustici crate inspergitur affuso ovo inhaerens. Pl. l. 19.8. Ad hunc morem alludens Petronius, dicit Mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa. Et Plaut. Ut mulsa loquitur? Nil nisi laterculos (i. placentas laterculorum forma) sesamum, papaveremque triticeum et frictas nuces.
4.784 [E.] 10. Simulachra Cereris papaver olim manu gestabant, vel quod inter segetes sponte crescat, eiusque inventrix Ceres ipsa quibusdam dicatur, vel quod esui fuerit antiquis velut frumentum (unde Vescum et Cereale papaver dicitur, Virg. vel quod Ceres post amissam filiam eo primum cibo ad oblivionem doloris usa sit.
4.792 [E.] 11. Proverbialiter Ovidius dicit, Quotque soporiferum grana papaver habet.
4.830 [E.] 12. Flos Solis, Chrysanthemum Peruvianum, Sol Indianus. Flos omnium maximus, excelsissimusque.
4.860 [E.] 13. Caryophyllus sativus Maior, Angl. Gilloflowers, quasi Iulii Flores. Maximus, Carnations, variis nominibus a diversis autoribus indigitantur, Vetonica Altera, Vet. Altilis, Vet. Coronaria, Herba Tunica Viola Damascena, Ocellus Damascenus. Cantabrica Plinii, Iphium Theophrasti, et διὸς ἄνθος, Flos Iovis, quod postremum nomen utpote honorificentius reliquis, elegit quanquam revera valde incertum sit an Graecis Romanisve fuerit cognitus.
4.898 [E.] 14. Crocus verus Purpurascens Autumnalis, cuius unius stamina (cum plurima sint Crocorum genera) magnum culinis et multiplicem Pharmacopolis usum praebent, Angl. Saffron, ab Italo nomine.
4.903 [E.] 15. Angl. Meadow Saffron; Crocus Prati, propter similitudinem floris Colchicum dicitur a Colchide venenorum feracissima regione, et Bulbus strangulatorius, et Ephemeron Lethale.
4.921 [E.] 16. Smilax et Crocus, amoris impatientia in fruticem floremque conversi esse traduntur, sed fabula a nemine qui extat, diserte explicatur. Ovid. Eos nominat tantum Metam. 4.
Et Crocon in Parvos versum cum Smilace flores.
Plin. l. 16 c. 35. De Hedera quae vocatur Smilax post descriptionem eius, sic addit. Infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit Lugubris, virgine eius nominis propter amorem iuvenis, Croci mutata in hunc florem.
4.948 [E.] 17. Numero potestatum suarum omnes puto flores superat Crocus. Videamus breviter quid de eo credatur. Donatum est a Natura Crocum virtute calefaciendi, exsiccandi, dissipandi, aperiendi poros, roborandi, coquendi, digerendi, emolliendi, tam foris applicatum, quam intus assumptum Lauremb. Cordialis est et pulmonicus (ita ut Anima pulmonum audiat) uterinus, et hinc caeteris visceribus familiaris; calefacit, siccat, aperit, digerit, emollit, Anodynus est, somnum conciliat, menses ac foetum pellit, usus eius frequens in Syncope, Apoplexia, hystericis affectibus, ictero, peste, aliisque venenosis morbis, Asthmate, Scrod.
4.1002 [E.] 18. Amarantho non dubie vincimur. Est autem Spica purpurea verius quam flos aliquis, et ipse sine odore. Mirum in eo gaudere decerpi, et laetius renasci. Provenit Augusto mense, durat in Autumnum. Alexandrino palma qui decerptus asservatur, mirumque postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua reviviscit, et hybernas coronas facit. Summa eius natura in nomine est, appellato, quoniam non marcescat. Plin. L. 21.8. Ἀπὸ τοῦ μὴ μαραίνεσθαι. Angl. Flower-gentle, Floramour. Gall. Passevelours. Et Helichrysum (Goldilocks Angl.) Amaranthus luteus dicitur. Exsiccatus Amaranthus colorem retinet, ob id Deos eo coronabant, quod diligentissime Ptolemaeus Rex Aegypti observavit. Plin.
4.1026 [E.] 19. Epicuraeorum de Diis opinio, vid. Cic. de Nat. Deor. Io. Hominis esse specie Deos confitendum est. Nec tamen ea species corpus est, sed quasi corpus: nec habens sanguinem sed quasi sanguinem. Quod ex Homero sumpsisse videtur Epicurus, qui de Venere vulnerata, Iliad 5. Sic loquitur,
    --ῥέε δ ἄμβροτον αἷμα θεοῖο
    Ἰχὼρ οἷος πέρ γε ῥέει μακάρεσσι θεοῖσι.
    οὐ γὰρ σῖτον ἔδουσ' οὐ πίνουσ' αἴθοπα οἶνον
    τοὔνεκ ἀναίμονές είσι καὶ ἀθάνατοι καλέονται.
4.1040 [E.] 20. Plutarch. In Vita Pyrrhi.
4.1055 [E.] 21. Illic Tarquinii mandata latentia Nati
    Accipit, et virga Lilia summa metit.
    Nuntius ut rediit, decussaque Lilia dixit.
Ovid. 1. Fast. At Livius summa papaverum capita decussisse affirmat: et Plin. probat Papavera fuisse semper in honore apud Romanos, Indicio est (inquit) Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis, decutiendo Papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum hac facti ambage reddidit. L. 19.8. Et sic fere alii, sed absit ut Poetae alicui Ovidii Autoritas non sufficiat.

V

5.39 [E.] 1. Omni genere Spinarum, neque enim necesse est omnes nominare. Murices, alio nomine Triboli, vel Tribuli, machinulae ferreae erant aculeis extantibus infestae, ad impediendas hostium irruptiones passim sparsae.
Paliurus, Angl. Christ's Thorn, i. e. Christi spina, qua illum fuisse coronatum autumant, quia sit in Palestina omnium maxime communis. Rubus, praeter illum qui morum fert, (Bramble) et Cynosbaton (the Eglantine et Cynorrhodon (the Wild Rose) et Rubum Idae (Rasberry) comprehendit. Rhamnorum etiam diversa genera apud Graecos quae distinguere, nostraque lingua indigetare perquam difficile est. Nec certe maior uspiam apud Botanicos veterum nominum ignoratio est, quam in hac spinosarum tribu. Ipsa Oxyacantha Theophrasti alia est illa Dioscoridis, utraeque aliae Galenica, etc. Pyracantha (quam Parkinsonus veram Oxyacantham arbitratur esse) arbor est fruticosa, semper virens, pulcherrimis racemis baccarum corallinarum undequaque ornata, spinis munitissima, ramulis densa, et omnium sepimentorum, mea sententia, optima. Angl. The Coral Tree.
5.41 [E.] 2. Missis hìc Botanicorum controversiis Spinam appendicem, Plinii cum Dalecampio Berberim nostram puto esse. De ea sic Plin. Spina est Appendix appellata, quoniam baccae puniceo colore in ea Appendices vocantur, hae crudae per se et aridae in vino coctae, alvum citam ac tormina compescunt. L. 24.13.
5.41 [E.] 3. The White-thorn, Haw-thorn. Spina Alba, Ἀλεξίκακος olim credita, et omnium Lemurum, Strigum, magicorumque medicamentorum Averrunca. Ovid. Fast. 6.
    Sic fatus Spinam qua tristes pellere posset
    A foribus noxas, haec erat Alba, dedit.
Et paulo post,
    Virgaque Ianalis de Spina sumitur alba.
Unde ominis causa novis Nuptis ex hac arbore Taedas praeferre veteribus solenne erat. Ianalis autem dicta, quia ad avertenda mala Foribus praetexi solita est.
5.49 [E.] 4. Opera ita exculpta, ut in iis imagines emineant, qualis ille caper stans extra pocula. Iuven. Galli Relevata dicunt. Plin. In asperitatem excisa.
5.52 [E.] 5. Mense Octobri Sol ingreditur Scorpium; at teste Varrone, Vortumnalia a Vortumno cuius Feriae Octobri mense. Vertumnus dicitur quod in omnes se formas verteret, vel ab Anno vertente cuius omnes fructus percipit.
5.61 [E.] 6. Varro in Principio Libri de R. R. Et quoniam Dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec ut Homerus et Ennius Musas, sed duodecim Deos consentis, neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex Mares et Foeminae totidem, sed illos duodecim Deos qui maxime agricolarum Duces sunt et Quos deinde enumerat, nempe, Iovem et Tellurem, Solem et Lunam, Cererem et Liberum, Robigum et Floram, Minervam et Venerem, Lympham et Bonum Eventum.
5.68 [E.] 7. Picumnus, stercorandorum agrorum invenit usum, unde et sterquilinus dictus est. Serv. in 6. Aeneid.
5.69 [E.] 8. Frumentis collectis atque reconditis ut tuto servarentur, Deam Tutilinam praeposuerunt. Aug. l. 4. de Civit. Dei c. 8. Super quo loco L. Vives, Tutanus et Tutilina Dii qui rebus tuendis praeerant. NON. Marcell. hunc Varro et periculosis et subitis rebus invocari nomen esse dicit, ut Herculem malorum depulsorem.
5.70 [E.] 9. Nec agrorum munus uni alicui Deo committendum arbitrati sunt, sed Rura Deae Rusinae, iuga montium Deo Iugatino, collibus Deam Collatinam, vallibus Valloniam praefecerunt. August. ibid. ubi Rusinae et Collatinae loco legendum eruditi putant Rurinam et Collinam.

5.173 [E.] 1. Credo pueros olim non tantum Iuglandibus sed et omnium generum nucibus lusisse solitos, et Ocellata quibus Augustum cum pueris minutis lusisse solitum laxandi animi gratia refert Suetonius, aliqui has nuces avellanas, alii amygdalas, Alexander ab Alex. ingeniosissime, Persicorum Ossa, propter innumera eorum foramina et quasi Ocellos interpretatur. Dalechamp. certe fallitur, qui per Ocellata intelligit genus optimum Iuglandium quod Persicon et Basilicon vocat, Plin. L. 14.22. Quod ea (inquit) parte qua barbatae suae cuti adhaeret, cum avelluntur, oculi figura delineata conspiciatur, nec id in ulla alia Nuce appareat. Sed verba Suetonii sunt, Talis, aut Ocellatis nucibusque ludebat. Quod idem esset ex hac interpretatione acsi dixisset, Iuglandibus, Iuglandibusque ludebat, sed recte dici potest Persicorum nucleis nucibusque ludebat. Non inficias ibo doctissimum Casaub. cum Ocellata globulos lapideos aut eburneos putat esse (nostrates pueri appellant, Bounding-stones, et nullus adhuc frequentius ludus est puerilis) coniectura niti probabili, sed nec alter est improbabilis. Omne genus igitur Nuces die nuptiarum Sponsus vel spargebat, vel concubinis suis (ut innuit Catullus in Epithal. Iul. et Mall.) spargendas dabat, ut significaret se puerilibus omnibus oblectamentis renunciare, eaque in posterum facere velle.
    --Nucibus facimus quaecunque relictis.
(Ut ait Pers.) Hanc enim veram huius moris esse causam arbitror, non eas quas memorat, Plin. (dicens, Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis foetu munito, quod est verisimilius quam qua cadendo tripudium sonumve faciant) neque illas quas ex Varrone citat Servius, ut strepitu puerorum nuces rapientium puellae vox virginitatem amittentis obrueretur, aut denique ut Iovis omine (cui sacrae sunt Nuces) matrimonium celebraretur.
5.177 [E.] 2.     Neve inter Corylos vitem sere--
Virg. Georg. 2. Et paulo post,
    --Cornu ductus stabit sacer Hircus ad aram,
    Pinguiaque in verubus torrebimus exta Colurnis.
Quod non solum Hircus sed et Corylus nocent vitibus. Ex illo Plin. Vites odit Corylus, et ni procul absit, tristis et aegra est.
5.181 [E.] 3. Avellanarum nucleos Venenis resistere venenatorumque ictibus testatur, Gal. L. 7. Simplic. Medic.
5.184 [E.] 4. Metallicorum experientia compertum est, tantam cum metallis Coryli arborem sympathiam habere, ut si illius virga per loca ubi metalla lateant, recta deferatur, illico flectatur in absconditi metalli indicium. Bapt. P. Faciunt ex Coryli sylvestris bifido surculo virgulam qua metalla scrutantur. Schrodr. hanc Virgulam divinam vocant. Memini me videre quosdam, quos nunc Virtuosos vocare mos est, cum in ludo Litterario Westmonasterii puer agerem, qui hanc Virgulam per omnes Ecclesiae Collegiique partes ingentium Thesaurorum reperiendorum spe, et impetrata ab ipso Rege venia circumtulerunt, multisque in locis terram effoderunt, indiciis nescio quibus decepti, sed post universi tridui laborem irritum, ab ipsis pueris irrisi discesserunt. Habet tamen adhuc magnam autoritatem hoc genus divinationis.
5.210 [E.] 5. Nuces vocamus et Castaneas, quanquam accomodatiores glandium generi, Armatum iis echinato calyce vallum, mirumque vilissima quae tanta occultaverit cura naturae.--apud Graecos Sardianos balanos appellant, etc. Plin. 15.23. A Castana Magnesiae, vel ut quidam volunt, Apuliae prope Tarentum, oppido nomen obtinent.
5.214 [E.] 6. Praeter membranam rubram cortici ac carni intercedentem nihil officinis exhibent; illa Membrana sistit valenter immodicos alvi fluores, et sanguinis reiectiones in vino austero sumpta. Schrodr.
5.224 [E.] 7.     Fraxinus in sylvis pulcherrima, Pinus in hortis.
     Virg. Ecl.
5.225 [E.] 8.     --Arcadio Pinus amata Deo.
     Propert.
     --Pan
    Pinea semiferi capitis velamina quassans.
     Lucret.
5.228 [E.] 9. Omnium Isthmorum celeberrimus Corinthiacus, triginta sex stadia latus inter aegaeum et Ionium mare. Hìc Neptunus cognomento Isthmius, Templum habuit luco Pineo circumclusum, prope quem ludi Isthmii celebrabantur, a Sisypho Corinthiorum Rege primum in honorem Melicertae instituti, postea diu intermissi, a Theseo restituebantur, et ab illo, Neptuno consecrabantur; Victorum Corona Pinea praemium, vel propter commoditatem vicini illius luci Pinei, eidem Neptuno dedicati, vel quod ex pinu plerumque tunc temporis navigia fiebant, ideoque existimabatur illa Arbor Maris esse Deo gratissima.
    Dat utile lignum Navigiis Pinus. Virg.
5.243 [E.] 10.     Grata Deum matri siquidem Cybeleius Atys,
    Exuit hac hominem, truncoque induruit illo. Ovid. 10. Met.
    Poma sumus Cybeles--
     Mart.
Atys formosissimus et charissimus Cybelae puer, cum per mare Phrygium navigaret, ad Flumen Gallum usque pervenisse memoratur, eiusque potu ad insaniam versus, testes sibi amputavisse silice, vel testa,
    Mollia qui rupta secuit genitalia testa. Iuven.
Seque Cybelae consecravisse, unde omnes post eum Deae antistites, Castrati, Gallique appellati sunt. Multis aliis etiam modis haec fabula refertur, quos non est operae precium commemorare. Vide Catulli carmen de Berecynthia et Aty. Cybele autem (per quam Tellurem intelligunt) et Mater Idaea, aut Berecynthia, et Mater Magna, et Mater Deorum dicitur, turritamque coronam gestare, quod Terra quasi coronetur urbibus.
    Alma parens Idaea Deum cui Dindyma cordi
    Turrigeraeque urbes.-- Virg.
    Turrigeramque petit Cybelem.-- Claud. Id.
    --et pronas intendit ad oscula Turres.
Et saepe alibi venustissimum hae Turres usum illi praebent.
5.248 [E.] 11. Nucleorum usus praecipuus est in Phthysi (quia nutriunt bene) tussi, stranguria atque acrimonia urinae mitiganda, segnem excitant Venerem, ulcera renum mundificant. Schrodr.
Taedae Nuptiales ex Spina alba primum, deinde ex Pinu factitatae sunt. Res notissima, supersedeo exemplis.
5.250 [E.] 12. Ia, Midae Regis filia desponsata Aty, sponso suo in arborem converso, ipsa se interfecit, miserata Cybele corpus in Amygdalum amaram transformavit; refert haec Arnobius, caetera de Sorore eius mihi subtextere placuit, et quidni liceat? Comitatur et alia Fabula hanc arborem, Phyllida Demophoontis, viro ultra promissum tempus absente, correptam amoris impatientia laqueo vitam finivise, et in Amygdalum conversam fuisse, sed sine foliis, Demophoonta reversum truncum eius amplexum esse, illam autem sensisse adventum viri, et gaudio folia emisisse; ab eius nomine tum demum φύλλα dicta, cum ante πεταλά dicerentur.
5.273 [E.] 13.    Contemplator item cum se Nux plurima sylvis
    Induet in florem et ramos curvabit olentes,
    Si superant foetus pariter frumenta sequentur,
    Magnaque cum magno veniet tritura calore.
     Virg. Georg. 1.
Nucem, Amygdalum hoc in loco omnes interpretantur.
5.277 [E.] 14. In Nucum genere Pistacia nota, prodesse adversus serpentium traduntur morsus et potu et cibo. Plin. L. 13.5. Nux Persiae, Syriae, Aegypto familiarissima, sed et in Graecia quoque atque Italia crescens, hìc etiam vivere non recusat, sed neque fructum fert neque Florem.
5.279 [E.] 15. Homerico more loquendi, qui alia rebus apud homines, alia apud Deos nomina assignat. Itaque Nux simpliciter, tanquam Nucum maxima (est enim, ut ait Plin. pineis minaor universitate, sed proportione amplior nucleo) ab hominibus appelletur, a Diis (si Diis placet) Iuglans, hoc est, διὸς βάλανος Iovis Glans.
5.284 [E.] 16. A capitis similitudine nomen potius deduco quam a Capitis gravedine (ut Plin.) propter odoris gravitatem, mihi quidem (ut pro meipso dicam) gratissimus odor est foliorum, itaque Macrob. dicit eam aliquos Iuglandem dictam arbitrari, quasi Iuvantem Glandem; absit igitur ut nomen Nucis vel a Nocendo vel a Nocte (quod putamina atro colore inficiat) derivemus.
5.294 [E.] 17. Putamen combustum tritumque in oleo aut vino, infantium capite peruncto, nutrit capillum, et ad alopecias eo sic utuntur. Plin. 23.8.
5.298 [E.] 18. Id. Plin. Cariem vetustatemque tardissime sentit Iuglans.
5.299 [E.] 19. Nempe oleo e nucleis expresso.
5.302 [E.] 20. In Sanctuariis Mithridatis maximi Regis devicti Cn. Pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem-- Antidoti e duabus nucibus siccis, item ficis totidem, et rutae foliis viginti simul tritis, addito, salis grano, et qui hoc ieiunus sumat nullum venenum nociturum illo die, Contra rabiosi quoque canis morsus nuclei a ieiuno homine commanducati illitaque praesenti remedio esse dicuntur. Plin. l. 23.8.

5.327 [E.] 1. Democritus, aliique Agriculturae Scriptores, malum punicum inter Nuces reponendum censent, cum foris duro tegatur cortice, intus vero habeat quod esui sit, ea Graeci ἀκρόδρυα vocant. Plin. vero inter mala; Mala (inquit) appellamus, quanquam diversi generis Persica et Granata. B. P.
5.329 [E.] 2. Ab hoc flore Puniceus color nomen obtinet. Dioscor. et Galeno L. 6. Simplic. Cytinus flos est mali punicae sativae; Balaustium autem sylvestris flos est: at Plinio, Balaustium est utriusque. Cytinus autem rudimentum fructus primum.
5.333 [E.] 3. Graeci tradunt Heraeum Templum (a Iunonis nomine dictum quam ἥραν appellarunt) in Euboea memorabile fuisse Iunonis simulacro, Polycleti opere, ex ebore atque auro facto, altera manu sceptrum, altera Malum Punicum gestantis.
5.339 [E.] 4. Notum est Iunonem atque Lucinam, eandem fuisse, quamquam et Luna ita vocetur; sed primo neque Iupiter aliud a Sole, neque Luna aliud a Iunone numen existimatum est. Pluto etiam infernus Iupiter, Proserpina inferna Iuno, dicti sunt.
5.340 [E.] 5. Iupiter promisisse Cereri traditur, sibi restitutum iri filiam raptam, si nihil apud inferos degustasset; comederat autem misella septem vel tria grana (nam utrumque, Ovid. diversis in locis affirmat) Mali Punicae.
    --Cultis dum simplex errat in hortis
    Puniceum curva decerpserat arbore pomum,
    Sumptaque pallenti septem de cortice grana
    Presserat ore suo--Metam. 5.
At in Fast.
    Rapta tribus, dixit, solvit ieiunia granis,
    Punica quae texto cortice Poma tegunt.
5.346 [E.] 6. Vix enim quicquam astringentius malo Punico; sistunt potu menses foeminarum, sanguinis exscreationes, ventris et stomachi solutiones, genitalia, ulceraque quacunque in parte manantia. Siccavere etiam ut sic quoque experirentur, inveneruntque tusorum farina dysentericos a morte revocari, alvum sisti, Plin. L. 23.6.
5.350 [E.] 7. Lemons and Oranges. Mala Assyria et Medica eadem fuisse genere (nata multa sunt eorum genera et diversis in regionibus valde differunt) quae nunc Citria vocantur, nullus dubito, eaque (cum iis quae Arantia dicuntur) fuisse Aurea Hesperidum mala Poetis celebratissima, quanquam Plin. asseverat Malum Medicam nisi apud Medas et in Perside nasci nolle, cum nunc in omnibus calidis regionibus bene proveniant, principatum autem hodie obtineant Chinensia, Citrus illa ex qua preciosissimae veterum mensae (quanquam et illa e Mauritania, ubi Hesperidum Horti, oriunda) ab hac longe diversa est et folio sylvestris Cupressus, cum haec sit Laurus. Malum Arantiam dictam volunt ab Arantia oppido Achaiae, quod iis pomis abundasse ferunt, accedit Pausaniae autoritas, qui Herculem poma Hesperidum Arantiam primum transtulisse scribit, alii vocant haec Mala Aurantia, aerantia, Nerantia, Narantia, Arania quasi Ariana, ab Aria Persica regione. Nicandri Scholiastes dicit μῆλον ἐστι τὸ μηδικὸν τὸ νεράνζιον.
5.354 [E.] 8.     Metam. 4.
    Tempus, Atla, veniet tua quo spoliabitur auro
    Arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit,
    Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
    Montibus, et vasto dederat servanda Draconi.
5.371 [E.] 9.        Media fert tristes succos tardumque saporem
    Foelicis Mali, quo non praesentius ullum:
    Pocula si quando saevae infecere Novercae,
    Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
    Auxilium venit, et membris agit atra Venena etc.
     Virg. Georg. et in hoc omnes Medici consentiunt.
5.378 [E.] 10. Inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. Pl. 15.25.
5.383 [E.] 11. Septentrione frigidisque gaudet, Ib. Palladius. Cerasus amat coeli statum frigidum, in tepidis regionibus parva provenit.
5.387 [E.] 12. In Aegypto nulla cura potuêre gigni. Plin. Ib.
5.391 [E.] 13. Cerasi ante victoriam L. Luculli non fuêre in Italia, ad urbis annum 680. Is primum vexit e Ponto, annisque 120 trans Oceanum in Britanniam usque pervenêre. Plin. Ib. Athenaeus memoriae prodidit Lucullum debellato Mithridate victorem reversum primum arborem hanc a Cerasunte Pontico municipio in Italiam detulisse, fructumque gentilitio nomine Cerasium appellasse: veruntamen Diphilus Siphnius vir arte et facundia celebris, longe vetustior, utpote qui Lysimachi Regis successoris [tempore] Alexandri vixit, Cerasorum meminit: Cerasa, inquiens, bonum succum creant, sed subministrant alimenti, stomacho grata sunt, et eidem auxiliantur in frigida sumpta, rubentiora praestant, et Milesia quae urinam pellunt, sed Servius ait, Antequam e Ceraso urbe Lucullus adveheret, Cerasium erat in Italia sed durum et Cornu appellabatur, quod postea mixto nomine Cornucerasium est vocatum. Nam Servius pomum Cerasium non Cerasum vocitari praecipit. B.P.
5.408 [E.] 14. Ingens turba prunorum, versicolor, nigra, candicans-- Damascena a Syriae Damasco cognominata, iampridem in Italia nascentia, grandiore ligno, et exiliore carne, nec unquam in rugas siccata, quoniam soles sui desunt. Pl. L. 15.13. Ubi miratur paulo post Prunorum mentionem a Catone non esse factam, cum condenda docuerit quaedam et sylvestria, additque, Pruna omnia post Catonem coepisse manifestum est. Damascenis inter omnia principatus, unde nostratia (Damasins) cognominantur, sed soli culpa ignobiliora. Prunisque Damasci stipantur calathi. Colum.
5.416 [E.] 15. Persicorum genus in quatuor species dividemus secundum Palladii sententiam, scilicet in Praecocia, Armeniaca, Persica, Duracina, B. P. In his earumque subiectis speciebus distinguendis magnae controversiae, nec angustiis notarum decidendae. Duas primas species nos communi nomine appellamus Abricots, (a Graeco) ἐρικόκκιον) 3. Peaches, 4. Nectorins, quae puto et Rhodacena et Tuberes et Nucipersica vocari, quod laevem cuteolam nucum repraesentent. Armeniaca, vel Armenia maiora sunt Praecocibus, Armeniaca sola odore commendantur. Plin.
5.420 [E.] 16. Prunas Damascenas, nam Syrium et Assyrium idem est Poetis, Assyrio fucatur lana veneno. Virg. I. Tyrio.
5.424 [E.] 17. Pomum innocuum expetitur aegris, preciumque singulis iam triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, quia non aliud fugacius, longissima namque decerpto bidui mora est, cogitque se venundari. Plin. 15.12.
5.428 [E.] 18. Rhodacena Paulo c. 81. L. 1. Persicorum genera ea sunt quos nos vocamus, Auberges, Mirecotons, Presses, sic dicta quod Rosam oleant, vel roseo colore picturata fere conspiciantur, ea fortasse Duracina Latini vocarunt ob solidam carnis duritiem, cum mollis et tenera sit in Persicis, Armeniis, Praecocibus, et Tuberibus quae vulgus appellat Pesches Noix. Dalecamp. in Plin. ib.
5.433 [E.] 19. Persica vulgo creduntur in sua patria venenata nasci, eoque in errore fuit Colum.
    --Pomis quae barbara Persis
    Miserat (ut fama est) patriis armata venenis,
    At non exposti parvo discrimine lethi
    (qui versus mendosus est)
    Ambrosios praebent succos oblita nocendi.
Error in similitudine nominum Perseae et Persicae; quem Plin. notat L. 15.13. Persicae arbores sero et cum difficultate transiêre, ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum fuerat hospitium. Falsum est, venenata cum cruciatu, in Persis gigni, et poenarum causa a Regibus translata in Aegyptum, terra mitigata; id enim de Persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra Orientem nasci voluit. Galenus etiam L. 2. κατὰ τόπους affirmat Perseam a se visam Alexandriae, arborem proceram mali magnitudine, fructu pyri, noxio in Perside, vesco in Aegypto.
5.434 [E.] 20. Flores, Folia ac Nuclei calefac. sicc. absterg. Usus praecipuus Florum in Lumbricis infantum, in alvi Laxatione, mesenterii obstructione, seri purgatione, et Nucleorum in diureticis et Lithonthripticis, in obstructione Hepatis, ardore stomachi. Extrinsecus adhibentur crebro in Emulsionibus capitis dolori dicatis. Schrodr. Lacryma Tussi, Asthmati, omnibusque pulmonum vitiis medetur, et calculosis utilis.
5.439 [E.] 21. Cornelian-berry or Cherry. Bona bello Cornus. Virg. Georg. 2. quod ex ea optima fiebant hastilia. Id. Aeneid. Volat Itala cornus.
5.444 [E.] 22. The Iuiube Tree nobis ignota. Theophr. παλίουρος Africana, quam ex Loti genere dicit esse. Galenus appellare videtur Sericum. Sic describitur a B. P. Arbor infra Pruni magnitudinem, caudice retorrido nec satis recto, ramis senticosis, multis aduncis intercalantibus spinis, e quibus surculi praeclari, foliosi, spithamae longitudine exeunt, frondes gerentes utrimque per intervallum impari exortu, lentisci more per cubitum serratas, similes 3. Diosc. Rhamno, qui hyeme cum frondibus una decidunt: Flore muscoso oleae, sed odorato magis pomo Cornis simili, dulci, primo viridi, ultimo puniceo. De Zizipho Pl. L. 15.14. aeque peregrina sunt Zizypha et Tuberes, quae et ipsa non pridem venêre in Italiam: Haec ex Africa, Illa ex Syria, (ubi per haec intelligere debemus, Zizipha; per Illa, (Poma) Tuberes, Transpositione non probabili, sed a Plinio aliisque bonis Autoribus aliquando usurpata) Sextus Papinius quem Consulem vidimus, primus utraque attulit, D. Augusti novissimis temporibus, in castrorum aggeribus, sata, baccis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam sylvae scandunt. Alibi Ziziphi Flores ad coronamenta adhiberi scribit, his odoratus similis olearum floribus. L. 21.9. Materies intus colorata est solidaque, ideo ex ea Cytharae conficiuntur. B. P.
5.448 [E.] 23. Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem Loton gignit, quam vocant Celtin, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. Praecipua est circa Syrtes et Nasamonas. Magnitudo quae pyro, quanquam Cornel. Nepos brevem tradat. Incisurae in folio crebriores, alioquin ilicis viderentur. differentiae plures eaeque maxime fructu fiunt. Magnitudo huic fabae, color croci sed ante maturitatem alius atque alius, sicut in uva. Nascitur densus in ramis, myrti modo, non ut in Italia Cerasi. Tam dulci ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit, nimis hospitali advenarum oblivione patriae. Ligno colos niger. Ad tibiarum cantus expetitur. Plin. vid Lib. 13. cap. 17 et 18. et L. 16.30. Lotos sive Faba Graeca, quam Romae a suavitate fructus, sylvestris quidem, sed Cerasorum pene natura, Loton appellant, etc.
5.450 [E.] 24.     Haud procul a stagno Tyrios imitata colores
    In spem baccarum crescebat aquatica Lotos [...]
    Lotos in hac Nymphe fugiens obscaena Priapi
    Contulerat versos servato nomine vultus.
     Ovid Metam. 9.
5.464 [E.] 25. Romae Lotos in Lucinae area, anno qui fuit sine Magistratibus 369. urbis aede condita. Incertum ipsa quanto vetustior. Esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. Haec nunc circiter annum 450. habet. Antiquior illa est, sed incerta eius aetas, quae Capillata dicitur, quoniam Vestalium Virginum capillus ad eam defertur. Verum altera Lotos in Vulcanali quod Romulus constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intelligitur, etc. Plin. L. 16.44. Duravêre (Loti) ad Neronis Principis incendia virides iuvenesque ni Princeps ille accelerasset etiam arborum mortem.
5.473 [E.] 26. Cariem vetustatemque non sentit Lotos. Id.
5.474 [E.] 27. λωτινὸς αὐλός. Athen. 4. Palladius tenero Lotos ab ore sonat Mart. L. 8 Ep. 51.1. Tibia e Loto sed quamobrem Lotus ibi masculini fit generis? Plane magis Latinum esset, Palladia Lotos, sed Graeco utitur genere, apud quos dicitur λωτόί sicut et alia pauca arborum nomina γιότινος oleaster, κόμαρος, arbutus, etc. Ovid. certe foeminino utitur.
    --Horrendo Lotos adunca sono. Fast. 4.
5.480 [E.] 28. Inde Syrtis maior, in intimo sinu fuit ora Lotophagon. Plin. L. 4. c. 4. Huc cum exploratores misisset Ulysses, dulcedine fructuum capti, redire noluerunt. Hom. οδυσσ. 1.
    τῶν δ' ὅστις λωτοῖο φάγοι μελιήδεα καρπὸν
    οὐκ ἐτ' ἀπαγγεῖλαι πάλιν ᾔθελεν, οὔδε νεέσθαι,
    Ἀλλ' αὐτῇ βούλοντο μετ' ἀνδράσι λωτοφάγοισι
    λωτὸν ἐρεπτόμενοι μενέμεν νοστοῦ τε λαθέσθαι.
Unde λωτοῦ ἔφαγες, Proverb. dictum, cum quis amore alicuius loci captus, ibi se teneat, aliorumque obliviscatur.
5.484 [E.] 29. Ut copia atque fertilitas (Palmarum) ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed Hierechunte maxime etc. Iudaea inclyta est vel magis palmis. Plin. L. 13.4.
    Arbusto palmarum dives Idume Luc.
    Primus Idumaeas referam tibi Mantua palmas.     Virg.
5.491 [E.] 30. Plutarchum vide Symposiacôn 8. ubi rationes multas reddit, quamobrem alia alias certamina coronas habeant, palmas vero omnes communiter; quasdam earum versu retuli.
5.502 [E.] 31. Strabo est autor, Babylonios carmen decantare solitos, quo trecentae et sexaginta utilitates palmae recensentur. Multas sane enumerant, Xenoph. in expedit. Cyri; Dioscor. Plin. Omnes qui de ea verba faciunt.
5.506 [E.] 32. Non sine maribus gignere foeminas sponte edito nemore confirmat: circaque singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis. Illum erectis hispidum, afflatu visuque ipso, et pulvere etiam reliquas maritare. Huius arbore excisa viduas post sterilescere foeminas. Adeoque est. Veneris intellectus, ut coitus etiam excogitatus sit ab hominibus, ex maribus flore ac lanugine, interdum vero tantum pulvere insperso foeminis. Plin. L. 13.4. Multa de his mutuae benevolentae signis tradunt Multi; belle Claudian.
    Vivunt in Venerem frondes Animisque vicissim
    Foelix arbor amat, (mallem hoc omisisset)
    Nutant ad mutua palmae foedera.--
5.508 [E.] 33. Quae se in rogum mariti coniecit.
5.509 [E.] 34. Quae ut vitam Mariti redimeret, ipsa eius fato morituri vicem sponte subiit.
5.515 [E.] 35. Contentionis inter Neptunum et Minervam de Nomine Athenis imponendo fabula notissima est, sed quid magis incongruum videri potest, quam Equi bellici Neptunum, Olivae bellicam Minervam autorem extitisse? Puto equidem hanc et plerasque veterum fabulas non ut multi arbitrantur, ex mysteriis sapientum concinnatas, sed ex fortuitis vulgi rumoribus consarcinatas fuisse.
5.540 [E.] 36. Tanta erat apud Athenienses oleae dignitas, ut siquis aliquam plantam eius vel subriperet, vel discinderet, in iudicium vocaretur, ac pro sacrilego condemnaretur, earumque culturae gratia Magistratus quidam instituti, cum Lacedaemones Atheniensem agrum ferro atque igne vastabant, Oleis tantum parcere solebant, tum veneratione plantae, tum dirarum metu, quibus Athenienses omnes mortales devovebant, qui oleam violarent; immo et Olevantibus legem antiquissimam fuisse scribit Plin. Oleam me stringito neque verberato; Idem Oleam pollui fas esse negat, et vel propitiandis numinibus accendi ex ea altaria.
5.543 [E.] 37. Hallirhotius, Neptuni filius, Patrem suum a Minerva in hoc certamine victum indignatus, sacram oleam exscindere voluisse dicitur, sed securim in seipsum impegisse, et ex vulnere occubuisse.
5.559 [E.] 38. Oleae honorem Romana Maiestas magnum praebuit, turmas equitum Id. Iul. ex ea coronando item minoribus triumphis Ovantes. Athenae quoque victores Olea coronant, Graeci vero Oleastro Olympiae. Plin. Li. 15.4.
5.561 [E.] 39.     Contra non ulla est Oleis cultura, etc. Virg. Georg. 2.
    Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu!)
    Truditur e sicco radix Oleagina ligno. Ib.
5.568 [E.] 40. Virg. dicit--
    Prolem tarde crescentis Olivae, etc. Hesiodus negavit oleae satorem fructum ex ea percepisse quenquam, tam tarde tunc res erat, Plin. At L. 16.44. Firmissimae ad vivendum Oleae, ut quas durare annis 200, inter Autores conveniat. Et Olympiae Oleaster ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religiose. Athenis quoque Olea durare traditur in certamine edita a Minerva. Vivacem Oliva. Virg. vocat.
5.572 [E.] 41. Oleo noluit parci natura, fecitque ex necessitate promiscuum et vulgo. Plin.
5.577 [E.] 42. In patria mea Westphalia usitatissimum est vulneratis quotidie exhibere oleum olivarum cum cerevisia calida, quo adeo large utuntur ut sudor oleum redoleat. Schrodr. Oleum vulnerarium est. Ib.
5.597 [E.] 43. Medlar. Angl. foliaceis quibusdam quasi fimbriis caput pomi in coronae modum redimitur.
5.598 [E.] 44.     Formosae Myrtus Veneri-- Virg.
    --Solido Paphiae de robore Myrtus.
Id. et amatores in Elysio,
    --Myrtea circum
    Sylva tegit--
Sed et Venus Murtia, a Myrto cognominata creditur. Bellicis quoque rebus inservit (Myrtus) triumphansque de Sabinis Posth. Tubertus in Consulatu (qui primus omnium ovans urbem ingressus est, quoniam rem leviter sine cruore gesserat) Myrto Veneris Victricis coronatus incessit. Optabilemque arborem etiam hostibus fecit. Haec postea Ovantium fuit corona. Plin. L. 15.29.
5.606 [E.] 45. Cur Empedocles dixerit ὑπέρφλοια μῆλα, ambigit Plutarchus, cum Philosophus non casu Epitheta apponat. Grammatici dicunt ob vigorem, et esse quosdam de Graecis qui Phloo Baccho sacrificent; quoniam ex omnibus fructibus in malo maxime vigor et viror permanet: vel cum alii fructus foris cortice ambiantur (is enim Φλοῖος est), i. e. tegmen in superficie habeant, solus mali cortex intus est glutinosa et pinguis tunica, qua semen continetur; id vero quod esui foris est circa eam circumpositum, ὑπέρφλοιον, i.e. extra corticem situm. B. P.
5.627 [E.] 46. Mala quae vocamus Cotonea, et Graeci Cydonia, ex Creta Ins. advecta. Plin. Plura eorum genera, Chysomela, Struthia, Plin. Addit Colum. Mustea. Virg. appellat Cana Mala,
    Ipse ego cana legam tenera lanugine mala.
Vera Cydonia Dioscor. parva, rotunda, odorata, Pommes coin. Ex quibus Genuenses suum delicatissimum Cydoniatum parant, Struthia vero magna, sed minus utilia, vulgo Poires coin. Dalech. utrumque Angl. Quince. Melimela, quidam Mustea interpretantur, eademque esse, quae, D. Iohannis Mala vocantur; i. e. Iunetins Angl. Alii aliter. Praedulcia fuisse Constat.
    Infanti Melimela dato--
Mart. Qui et melle condita Cydonia, Melimela vocat in Xeniis.
    Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle
    Ponentur, dicas haec Melimela licet.
5.637 [E.] 47. γιγαρτόν, Vinaceum, i. e. Minutum ossiculum in Acino uvae proprie, sed et aliis eiusmodi granulis attribuitur.
5.639 [E.] 48. I e. Barberries, Goosberries, Currants, Rasberries.
5.641 [E.] 49. Hybernaque Fraga. Fructus Arbuti, Angl. Strawberry-Tree, i. e. Arbor fraga ferens. Aliud corpus est terrestribus Fragis, aliud congeneri eorum Unedoni, quod solum pomum simile fructui terrae gignitur. Arbor ipsa fruticosa, fructus anno maturescit, pariter floret subnascens et prior colligitur. Mas sit, an foemina sterilis, inter Autores non convenit. Pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum edendi, duobus tamen hoc nominibus appellant Graeci, Comarum, et Memaecylum, quo apparet totidem esse genera et apud nos. Alio nomine Arbutus vocatur. Plin. 15.24.
5.646 [E.] 50. Serotino quaedam germinatu florent, maturantque celeriter, sicut Morus, quae novissima urbanarum, germinat, nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum: Sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragat etiam cum strepitu. Plin. 16.25.
5.661 [E.] 51. Pyrami et Thisbes. Fab. Vulgatiss.
5.676 [E.] 52. Pausanias in Attica primam ficum editam tradit prope Cephyssum, ubi Phytalus, Cererem hospitio benigne excipiens, hospitalitatis praemium Ficum arborem a Dea dono accepit.
    ἔνθα δ' ἄναξ ἥρως Φύταλος ποτὲ δέξατο σεμνὴν
    Δημήτραν ὅτε πῶρτος ὀπώρας καρπὸν ἔφηνεν,
    ἣν ἱερὰν συκὴν θνητῶν γένος ἐξονομάζει.
    Ἐξ οὗ δὴ τιμὰς Φυτάλου γένος ἐσκεν ἀγήρως.
5.686 [E.] 53. Maturis Frumenta insunt. Plin.
5.699 [E.] 54. In Ficis mirabiles sunt abortus, qui nunquam maturescunt. Id.
5.701 [E.] 55. De his atque aliis Fici virtutibus, vide Plin. fuse tractantem, L. 23.7.
5.710 [E.] 56. Lichen, Impetigo, (Ring-worm, Tetter) Cacoethes, ulcus malignum. Panus, tumor, Φῦμα, in quo quiddam pustulae inest cum dolore et distentione vehementi. Strumae (Kings Evill) scrophulae. Parotis, abscessus genus quod sub auribus oriri solet. Myrmecia verrucae formicarum more pungentes.
5.720 [E.] 57. Plutarchus inter alia admiranda Fici, nempe cicurari Tauros indomitos ei alligatos, tenerescere carnes animalium quae in ea pependerint, etc. addit, neque de coelo unquam tactam esse Ficum, et inepti mendacii rationem reddit ineptiorem, Amaritudini hoc acceptum referens, cuiusmodi res non attingunt, scilicet fulmina, ut neque Vitulum Marinum, neque Hyaenam.
5.740 [E.] 58. Ism. Mons Thraciae quem Orpheus incoluit.
    Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
    Vinetis olim celebris, Iuvat Ismara Baccho
    Conserere--Virg.
Homer. quoque de Ismaro loquens Odyss. 9. addit.
    ἔνθα δὲ πολλὸν μὲν μέθυ πίνετο
5.741 [E.] 59. Hinc foelix illa Campania est: ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles, et temulentia nobilis succo per omnes terras inclyto, atque (ut veteres dixêre) summum Liberi Patris cum Cerere certamen: Hinc Setini et Caecubi obtenduntur agri, bis iunguntur Falerni, Caleni, deinde consurgunt Massici, Gaurani, Surrentinique Montes. Plin. L. 3.5. Principatus olim Ammineis vitibus (quod id genus fuerit hodie, puto, ignorari) quarum Vina firmissima appellat. Virg. Eos in Vesuvio Monte crescere (vel Vesevo, nam utroque modo scribitur) Surrentinisque collibus testis est Plin. L. 14.2. Nos ex notis quas affert Colum. dicimus Amineum vinum esse nostrum vulgare Graecum, nam nobilissimae notae est, diutiusque in vetustatem asservatur, ut etiam centum annorum reperiatur--Eius vites Vesuvium montem convestiunt rependentem fructu illata damna, ut inveniat apud posteros gratiam cinere; et conflagratis saxis, et calore suo vino vim tribuit. B. P.
5.744 [E.] 60. Vin de Beaune, nobilissimum Burgundiae; Perdicis Oculi colore notabile.
5.768 [E.] 61. Pridie Cal. Ianuar. repentina Consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. Sueton. in Iul. Caes. i. e. Caninio, in quem Consulatum vide quae iocatur Cic. in Epist. ad Curium.
5.769 [E.] 62. Tit. Vespasianus, Amor et Deliciae generis humani appellatus, cuius dictum memorabile, non oportere quenquam a sermone Principis tristem discedere. Suet. Et Patrem eius Vespasianum miro epitheto salutat Plin. Iucundissime Imperator.

VI

6.41 [E.] 1. Prima in propago (ne quem forte Grammatici decipiant) tam nomine quam Verbo anceps est. Verbum bis producit Lucretius, bis nomen Virgil. Nec quicquam magìs ridiculum excogitari potest, quam quod Probus ait: Nomen in nominativo corripi, in obliquis produci. vid. Voss. de A. Gr.
6.53 [E.] 2. Quasi celebratissimum illud Copiae Cornu, verum esset, et solum fortasse Monocerotis Cornu, magnum illud Alexipharmacum.
6.61 [E.] 3. κόποι αὐτόματοι φράζουσι νούσους. Hippocratis, Aph. S. 2. Spontaneae lassitudines morbos denunciant.
6.72 [E.] 4. Hanc partem prodigiorum, quae in aethere apparuerunt, veram esse in me recipio, plurimique idonei testes rei nunc vivunt.
6.122 [E.] 5. Ex animalculis intra gallas quercuum enatis, recepta est apud rusticos venturi anni divinatio, si vermis in iis generetur, caritatem frugum, si aranea, pestilentiam, si Musca, bellum instare praedicunt.
6.134 [E.] 6. Inauspicata est et Incendiaria avis, propter quam saepenumero lustratam Urbem in Annalibus invenimus, sicut L. Cassio, C. Mario Coss. quo anno et Bubone viso lustrata est: Quae sit avis ea nec reperitur nec traditur, quidam ita interpretantur, quaecunque apparuerit carbonem ferens ex aris vel Altaribus, alii Spinturnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves qui se scire diceret, non inveni. Plin. L. 10.13. Incendiaria avis, Ambustanea, quae circa busta versabatur; Ea, inquit Serv. si de busto sudem ad tectum detulisset, Incendium portendebat, si cuius aedes insedisset, et vocem misisset, significabat mortem. Dalecamp.
6.139 [E.] 7. Contra Serpentes succo expresso ad potum et imposita ulceribus (folia Fraxini) opifera, ac nihil aeque, reperiuntur: Tantaque est vis ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, quam sunt longissimae, Serpens arboris eius attingat, adeo ipsam procul fugit. Experti prodimus, si fronde ea gyro claudatur ignis et serpens, in ignem potius quam in fraxinum fugere serpentem. Mira naturae benignitas priusquam hae prodeant florere fraxinum, nec ante conditas folia dimittere. Plin. L. 16.13.
6.153 [E.] 8. Nobilissima Sylva (The Forest of Dean) in Comitatu Glocestriae inter Vagam Fluv. (The Wye) et Sabrinam sita, sed iampridem Ferrifodinis et fornacibus plus solis interlucata, peneque exhausta. Quidam quasi Danicam sylvam dictam volunt: Giraldus, sylvam Danubiae vocat. Sed Camdenus nostras ab Ardennae nomine, abiecta syllaba priore derivat Denam. Ardenna autem veterum Gallorum lingua sylvam significabat, unde vastissima Sylva in Gallia Celtica id nomen absolute obtinuit, aliaque olim in agro qui nunc Warvicensis dicitur.
6.188 [E.] 9.         Populus Alcidae gratissima-- Virg.
Et,
    Herculea bicolor cui populus umbra
    Velavitque comas--
Ab inferis redux hac primum arbore se coronasse dicitur Hercules. Gr. Populus Alba. Angl. Poplar.
6.190 [E.] 10. Alnus. Alder. Angl.
    Tum Phaetontiadas musco circumdat amari
    Corticis, atque solo proceras erigit Alnus.     Virg.
At 10. Aen. in Populos conversas fuisse innuit,
    Populeas inter frondes umbramque sororum
    Dum canit--
(Cygnus) Et sic vulgo traditur; Ovid. Autem arbores non nominat, sed eas electro stillantes facit, quod neutri convenit, nec ulli quidem arbori, nam succinum bituminis genus est.
6.193 [E.] 11. Ἰτέα. Salix, παρὰ τὸ ἴεναι a Saliendo, quod cito in altum crescat. Hom. Odyss. 10.
------ἴτέαι λεσίκαρποι.
Ocyssime salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero Frugiperda, secutaque aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. Plin. 16.26. Erat salix antiquitus sterilitatis et castitatis symbolum, sive quod Amerina salix, (praecipue Vitex quae ex eo genere est) substrata corporibus veneris desiderata auferat; sive quod folia huius arboris contrita et pota libidinem extinguant.
6.200 [E.] 12. Ἀκτή A Littore, nam in humidis gaudet. Sambucus ab eius nominis instrumento Musico, quod ex ea fieri solitum est; sicut Syringa, arbor (the Pipe Tree) parili ratione nominata est; Angl. Eldar. Inter plantas Hydragogas vix alia celebrior.
6.210 [E.] 13. Betulla, vel Betula, quasi Batula, a batuendo; i. e. feriendo. Theophrast. σημύδα Angl. Birch. Arbor est Gallica mirabili candore et tenuitate, terribilis Magistratuum virgis. Plin. L. 16.18.
6.220 [E.] 14. Σφένδαμνος Acer, Maple. Angl. Acer operum elegantia et subtilitate Cedro secundum; plura eius genera: Album, quod praecipui candoris vocatur Gallicum; in Transpadana Italia, transque Alpes nascens; alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit--Pulcherrimum vero est Bruscum, multoque excellentius etiamnum Molluscum, (ubi notanda est negligentia verborum: Multo excellentius pulcherrimo) tuber utrumque arboris eius: Bruscum intortius crispum, Molluscum simplicius sparsum; Et si magnitudinem mensarum capere, haud dubie praeferretur Cedro (vel Citro) nunc intra pugillares, lectorumque silicios aut laminas (legunt al. Lectorum silaceas laminas, i. e. flavas. Al. Lectorum Sciliciae aut laminas) raro usu spectatur; e Brusco fiunt et mensae nigrescentes. Plin. L. 16. Cap. 15.16.
6.228 [E.] 15. Ζυγία, quod ex ea facta sunt Iuga. Carpinus Lat. Hornbeam, Angl. a duritie lign. Theoph. Ex Acerum genere esse putat, videtur esse ex ulmorum.
6.231 [E.] 16. Πτελέα. Ulmus, Elm. Materie vitiumque amicitia praestare dicitur Ulmum Plin. Cato Ulmos circum vias seri deberi praecipit, uti frondem Ovibus et Bubus habeas, et materiam siqua opus sit, in parato.
    Viminibus salices foecundae, frondibus Ulmi. Virg.
6.234 [E.] 17. Ὀξύα. A glande triquetra acuminata, (sed diversa sunt genera fagorum) Fagus, quod glans eius esui fuerit olim, et adhuc potest esse in magna penuria. Angl. Beech. Magna pars supellectilis antiquorum ex hac arbore, praecipue Pocula,
                        --Pocula ponam
    Fagina--                      Virg.
                        --Nec bella fuerunt,
    Faginus astabat dum scyphus ante dapes. Tibul.
6.250 [E.] 18. Μελία, Fraxinus, Ash. Multum Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. Plin. L. 16.13. de hasta Hom. Il. 16.
    ------------------------Ἔγχος
    βριθύ, μέγα, στιβαρόν, τὸ μὲν οὐ δύνατ' ἄλλος Ἀχαιῶν
    πείλλειν, ἀλλά μιν οἶος ἐπίστατο πῆλαι Ἀχιλλεύς.
    πηλιάδα μελίην (Fraxinum) τὴν πατρὶ φίλῳ πόρε χείρων
    πηλίου ἐκ κορυφῆς φόνον ἔμμενα ἡρώεσσιν.
    --Fraxinus utilis hastis. Ovid.
    --Belli potura cruores
    Fraxinus.-- Stat.
6.259 [E.] 19. Φίλυρα. Tilia, Lime-tree. Ad chartarum usum Philyrae cortex ut plurimum selectus. E philyra fieri libros tenuissimos, et in utramque partem replicabiles, in Com. Herodianus Autor est. Hinc philyrae dicuntur omnes libri aut papyri ad scripturam utiles. Inter corticem ac lignum tenues tunicae multiplici membrana e quibus vincula Tilia vocantur, tenuissimae earum Philyrae, coronatum lemniscis celebres antiquorum honore. Plin. 16.14.
    Displicent nexae Philyra coronae. Hor.
    Ebrius incinctis Philyra conviva capillis
    Saltat-- Ovid. Fast.
6.264 [E.] 20. Flores calefaciunt et sicc. discut. Cephalici sunt, utiles in Epilepsia, Apoplex. Vertig. Folia ac cortex siccant, repellunt, urinam ac menses cient, extrinsecus ambustis subveniunt. Semen fluxionibus quibuscunque medetur, etiam Haemorrhagiae narium, lignum sanguinem coagulatum fortiter dissolvit, extrinsecus adhibentur folia in aphthis et tumoribus pedum discutiendis, corticis mucilago in ambustis ac vulneribus magni est solaminis. Humor defluens e medulla dissecta capillorum defluvio succurrit. Schrodr.
6.270 [E.] 21. Οὖα. ὄα οἴη. Sorbus. Service-Tree.--Oxyacantha, de Oxyacantha Diosc. et Theophr. et Oxyacantho Galen. Variae sunt doctissimorum virorum opiniones, quidam Berberim nostram putant esse, quos hìc sequor, eandemque Plinii Spinam Appendicem.-- συκάμινος, Morus. Mulberry-Tree.--κράνεια, Cornus, Cornelia-Berry.
    ------------τανυφλοιόν τε κράνειαν. Hom.
Carya, Iuglandis, Corylis, Coryli, Castanis Castaneae Nympha est.
6.296 [E.] 22. Spina nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut Autor est Massurius. Plin. 16.18.
6.308 [E.] 23. Πύξος διὰ τὸ πυκνὸν τοῦ ξύλου: Inde nomen Pyxidum ex illa factarum; Buxus, Box. Cariem vetustatemque non sentit. Plin.
6.323 [E.] 24.    --Buxusque vocat Berecynthia Matris
    Idaeae-- Virg.
    Si buxos inflare iuvat--
i. e. Tibias, Claud. Berecynthus Mons Phrygiae Matri Deum sacer, buxo abundantissimus.
6.327 [E.] 25. Quod pectines ex ea fiunt.
    Multifido Buxus quae tibi dente datur. Mart.
6.331 [E.] 26. Ἀγρία. Theophrast. Aquifolium, vel Aquifolia, quasi Acufolium nam Aquus olim pro Acus dicebant. Angl Holly. Fit ex illa viscum.
6.341 [E.] 27. Κόμαρος. Arbutus. Strawberry-Tree, quod fructus Fraga repraesentet. Hyeme fructu superbit, coccineo aspectu micanti, numeroso, acetosis conflato partibus, ac guttur exasperantibus, quique alio anni tempore respuerentur, flore luteolo.
6.345 [E.] 28. Φιλλυρέα. Diosc. Alaternus ex eius genere. Angl. Ever-green Privet. Pyracantha, secundum Parkins. Oxyacantha veterum. Angl. Prickly Coral-Tree.
6.349 [E.] 29. Taxus Dioscor. Smilax, Theoph. μίλος et μίλιτος dicitur. Similis his (i. e. Abieti, Larici, Piceae) aspectu est Taxus, minus virens, gracilisque et tristis, ac dira, nullo succo, ex omnibus sola baccifera, Mas noxio fructu, lethale quippe baccis, in Hispania praecipue, venenum inest. Vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta, mortifera fuisse compertum est, hanc Sextius Smilacem a Graecis vocari dixit, et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant, moriantur. Sunt qui et Taxica hinc appellata putant venena, quae nunc Toxica dicimus, quibus saggitae tingantur. Repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus infigatur. Plin. 16.10 Ridiculi mali ridiculum remedium! sed audiamus aliorum tragoedias. Plut. in sympos. ἱστοροῦσι γὰρ ὅτι καὶ σκιὰ σμίλακος ἀποκτείνει τοὺς ἐγκαταδαρθέντες ὅταν ὀργᾇ μάλιστα πρὸς τὴν ἄνθησιν. Lucr.
    Est etiam magnis Heliconis montibus arbos,
    Floris odore homines tetro consueta necare.
Quid quod Caesar in suis Commenta. refert Cativulcum Taxo, cuius magna in Gallia et Germania copia erat, se exanimasse. Hinc Furiis taedas ex hac arbore attribuerunt Poetae.
    --Trunca lustraverat obvia Taxo Eumenis--
Stat. Sed post omnem hanc calumniam nostratis Taxi non tantum umbra innocua est, sed et baccae sine noxa eduntur, sed et de Italia idem testatur Bapt. Porta, Taxum a τόξου Arcu videtur nomen adepta, et ab eodem Toxicum
    --Itureos Taxi torquentur in arcus. Virg.
6.369 [E.] 30. Ἀρκευθός vel Ἀρκευθίς. Iuniperus. Umbra eius somnum conciliare dicitur,
    --Lethaei quassare silentia rami.
Val. Flacc. quod ex Apollonio sumptum, qui Iuniperi ramo vigilem. Draconem sopitum tradit a Medea
    ἡ δ' Ὄφιν ἀρκευθοῖσι νέον τετμηκότι ταλλῷ
    βάπτουσι etc.
Sed et opus fuit pharmaca atque incantamenta carminum addere.
    Iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae. Virg.
Omnes quidem, sed in hac praecipuum est.
6.373 [E.] 31. De Sabina vid. Libr. l. Plant.
6.379 [E.] 32. Vid. Fab. 10. Metamorph.
6.401 [E.] 33. Laurus quidem manifesto abdicat ignes crepitu et quadam detestatione. Pl. L. 15.30. ubi multa vide de Lauro. Crepitum eius sonorum foelicia portendere existimarunt Veteres; contraque inominatum erat, si combusta sileret.
    Laurus ubi bona signa dedit, gaudete Coloni. Tib.
    Et tacet extincto Laurus adusta foco. Prop.
6.417 [E.] 34. Ἠλατή, ab ἐλάω, impello, quod in immensam proceritatem quasi propellit se. Abiesque Latine dicitur eadem notione nominis, quod abeat in altum. Angl. Firre. Πεύκη, Pinus, quanquam alii πίτυν, Pinum volunt esse, πεύκην Piceam, nostra non multum hìc refert.
6.428 [E.] 35. Πρῖνος. a Folio serrato, Ilex, Angl. Holm Oak, or Evergreen Oak, quod in hyeme frondes non amittat. Hic hortis tantum excolitur, nec ibi quidem frequens, unius tanquam praecipue bis meminit Parkinsonus noster, in horto Regiae Westmonasteriensis, quam Albam Aulam vocant, ad posticum sitae.